monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, PRAEFATIO

LIBER PRIMUS. DE PLANTIS. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 In creatione hominis de terra [Gen. I, 27; Eccli. XVII, 1, Hildeg. epist. ad abbat. Ebracens. (ep. 30). Eiusdem epist. ad praelatos Mogunt. (ep. 47). Eiusdem Scivias III, 2. Cf. cap. De Mandragora, I, 56.] alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam [Gen. I, 2. Hildeg. ep. ad Eberard. episc. Bamberg. (ep. 14).], secundum genus et naturam et mores et omnem circumitionem hominis.
2 Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores eius. Quaedam enim herbae sunt, quae cum quibusdam cibis decoquuntur, et hae hominem velocem ad pastum faciunt, et leves sunt, quia hominem non multum gravem faciunt, et istae carni hominis assimilantur.
3 Et succus pomiferorum arborum incoctus nocivus, et coctus levis, et comparatur sanguini hominis. Infructifera autem ligna quae non generant, ligna sunt et non arbores, sed tantum folia habent, quae homini ad comedendum inutilia sunt, ita ut, si quis illa comederit, ei non multum prosunt, etiamsi eum non multum laedunt, et tabi hominis comparantur. Quod vero in arboribus et lignis est, unde funes fiunt, assimilatur venis hominis.
4 Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae.
5 Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia hab5624.6 ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.
6 Et terra habet sudorem [Hildeg. ep. ad eumdem (ep. 40).] atque humorem et succum. Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor eius utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. Succus autem eius vindemiam et germinantes arbores producit. Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt.
7 Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae [Cf. praef. lib. VII De animalibus.] surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo lactando, comedendo et [crescendo] temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.
8 Omnis autem herba aut calida aut frigida est, et sic crescit, quia calor herbarum animam significat et frigus corpus: et in his secundum genus suum vigent, cum aut in calore, aut in frigore abundent. Si enim herbae omnes calidae essent, et nullae frigidae contrarietatem utentibus facerent. Si autem omnes frigidae essent, et nullae calidae, item hominibus inaequalitatem pararent, quia calidae frigori et frigidae calori hominis resistunt.
9 Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.
1 Triticum calidum est, et plenus fructus, ita quod in eo nullus defectus est; et cum recta farina de tritico fit, tunc panis ex eadem farina factus sanis et infirmis bonus est, et rectam carnem et rectum sanguinem in homine parat. Sed qui donst medullam, id est hab5624.10 simelam griesz, ab eadem farina excutit, et de eodem donft panes facit, panis ille infirmior et debilior est quam si ex ipsa de recta farina factus esset, quia donft [eadem medulla ed.] vires suas aliquantum perdet, et plus de slim [plus livoris ed. et sic infra] in homine parat, quam ipsa recta farinatritici.
2 Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici [Quia fructus iste plenus in pinguedine est add. ed.], hab5624.10-14.4 et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.
3 hab5624.11-7 [Si autem canis dentibus hominem mordet, ille pastam farinae similae, cum albugine ovi paratam accipiat, et super morsum canis per tres dies et totidem noctes ponat, ut eumdem venenosum morsum extrahat; qui morsus de halitu illius venenosior est quam alterius animalis; postea pastam auferat, et millefolium cum albugine ovi contundat, et super eumdem morsum per tres aut duos dies ponat et postea auferat, et deinde unguentis sanet ut aliud vulnus sanari solet. Add. ed.]
1 Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed tamen eos fortes facit. Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia eum vix digerere possunt.
2 [Qui autem glandes in corpore suo habet, cuius cunque generis sint, siligineum panem ad ignem calefactum, vel de fornace calidum allatum et ruptum super glandes ponat, et calor virium eius illas consumit et evanescere facit: et hoc faciat usque dum evanescant. Et si quis scabiem in capite habet, crustam siliginei panis in pulverem redigat, et pulverem ibi immittat, quia hoc malum aufert. Et post tres dies eumdem locum oleo olivae inungat, quoniam illud calidum est, et sanat. Sic autem faciat usque dum sanetur. Et si cancri, scilicet gracillimi vermiculi, carnem hominis comedunt, calida mica panis superponatur; et hoc saepe faciat, et de calore illius peribunt. Add. ed.]
1 Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi [Verba acuti---fumi desunt in ed.], et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis facit. Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit.
2 Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem hab5624.12 quaerit. Et si iste aut panem aut farinam avenae comederit, in ventre ipsorum se simul wollent (coagulantur ed.) et slim (livorem ed.) in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. Sed qui virgichtiget est [paralysi fatigatur ed.], et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet.
1 Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut caetera genera frugum. Sed infirmus qui iam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet.
2 Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut ius pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. hab5624.12-23.9 Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet [in asperitatem ducitur ed.], hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis eius sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit.
3 Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.
1 Spelta optimum granum est, et calida, et pinguis et virtuosa est, et suavior aliis granis est, et eam comedenti rectam carnem facit, et rectum sanguinem parat, atque laetam mentem et gaudium in mente hominis facit; et quomodocunque comedant, sive in pane, sive in aliis cibis, bona et suavis est. Et si quis ita infirmus est quod prae infirmitate comedere non potest, accipe integra grana speltarum, et ea in aqua coque, sagimine addito, aut vitello ovi, ita ut propter meliorem saporem libenter comedi possit, et da hoc infirmo comedendum, et eum, ut bonum et sanum unguentum, interius sanat.
1 Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit. Pulmonem aliquantulum demphet [deprimit ed.]. Sed tamen homini qui calidae naturae est bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.
2 [Pisa etiam omnibus infirmitatibus nociva est, nec ullas vires in se habet ut infirmitates expellat. Attamen qui de superfluo suo flegmate in fronte capitis dolet, pisam albam dentibus masticando terat, et hanc purissimo melle contemperet, et sic temporibus apponat et ligamine comprimat; et sic faciat usque dum melius habeat. Sed et qui viscera interius infirma habet, ius pisae calidum saepe sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]
1 Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. Nam si infirmi fabam hab5624.14 comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest.
2 Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff (ius ed.) eius calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat.
3 [Et qui ebullientem dolorem, et scabiem, ac ulcera, cuiuscunque naturae sint, in carne sua habet, farinam fabae accipiat, et modicum de pulvere seminis feniculi addat, et haec cum minima farinula tritici in aqua contemperet, ut cohaerere possit; et sic tortellos, aut ad ignem, aut ad solem paret, et eos desuper saepe ponat, et dolorem illius extrahet et sanabitur. Add. ed.]
1 Lens frigida est, et comesta nec medullam hominis, nec sanguinem, nec carnem eius auget, nec vires ei tribuit, sed tantum satiat ventrem, et vanitate implet; infirmos humores ad procellam in hominibus excitat.
2 [Si cui maculae scabiei, et immundi crines, qui radicem ulcerum in se habent, in capite hominis crescunt, lentem super ignito lapide in pulverem leniter redigat, et concham testudinis cum livore, quae in ea est, in pulverem redigat, et aequo pondere pulveri lentis addat, et super maculas ponat; et livorem eiusdem doloris absterget, et sic sanabitur.---Cap. IX.---De Vichbona.---Vichbona frigida est. Qui in visceribus dolet, ita ut quasi interius intumescat, vichbonam in farinam redigat, et huic modicum panis in pulverem redacti addat, et modicum seminis foeniculi, seu de succo levistici, et ita cum aqua velut cibum coquat et aliquantum calidum comedat; et haec saepe faciat, et infirma viscera sanat. Add. ed.]
1 Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem eius implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum eius tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.
1 Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, nec etiam malos humores et pestes in homine commovet tam valide, ut milium facit. [Qui autem ardentes febres habet, venich in vino coquat et vinum illud calidum saepe bibat, et curabitur. Ad. edd.]
1 Hanff [Cannabus ed.] calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen eius sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho eius aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit.
2 hab5624.16 Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum dolere facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit.
3 [Qui autem frigidum stomachum habet, cannabum in aqua coquat, et expressa aqua, panniolo involvat; et ita calidum stomacho saepe superponat: et illum confortat, et loco suo restituit. Et qui etiam vacuum cerebrum habet, si cannabum comederit, aliquantum in capite dolere facit; sed sanum caput et plenum cerebrum non laedit. Pannus quoque ex cannabo factus ad ulcera et vulnera liganda valet, quia calor in eo temperatus est. Add. ed.]
1 Ratde [Zizania ed.] calida et sicca est, et nulli homini in cibo valet, quia inde dolorem haberet. Pecoribus autem nec prodest, nec multum obest. Si quis autem in capite ulcera habet, ita tamen quod scabies non sit, ratden tundat et tunso assum lardum commisceat, et cum illo ulcera, quae in capite sunt, saepe perungat, et ulcera sua emordet, ac sanatur.
2 Sed et radten tunde et mel ei commisce; et ubi multae muscae sunt, in parietem linias, id est striche, et muscae, quae ex hoc gustaverint, infirmabuntur, et cadent et deficient.
1 Galgan [Galanga ed.] totum calidum est, frigiditatem in se non habet et virtuosum est. Homo, qui ardentem febrem in se habet, galgan pulverizatum et pulverem istum in fonte bibat, et ardentem febrem exstinguet. Et qui in dorso aut in latere de malis humoribus dolet, galgan in vino welle et calidum saepe bibat, et dolor cessabit.
2 Et qui in corde dolet, et cui in corde unmecht, ille mox de galgan comedat satis, et melius habebit.
3 [Homo quoque qui foetentem halitum patitur, qui ad pulmonem transit, ita ut etiam aliquando raucam vocem habeat, galangam et foeniculum aequali pondere accipiat, et bis tantum de nuce muscata et de piretro, ut istorum duorum est, et haec pulverizet, et simul commisceat, et de pulvere isto ad pondus duorum nummorum cum tenui buccella panis quotidie ieiunus comedat; et mox modicum calidi vini bibat, et alias nobiles herbas, quae bonum odorem habent, tam pransus quam ieiunus, frequenter comedat, ut bonus odor earum foetentem halitum compescat.
4 Qui vero quolibet modo in pulmone dolet, pingues carnes devitet, et a cibo qui multo sanguine perfusus est et incocto cibo se abstineat, quia tabem circa pulmonem faciunt. Sed et pisam, et lentem, cruda poma, cruda olera, nuces et oleum devitet, quoniam livorem pulmoni inferunt. Quod si carnes comedere vult, macras comedat; et si caseum, non coctum, nec crudum, sed aridum comedat, quia mali livores in eo sedati sunt. Et si oleum comedere vult, modice comedat, ne inde pulmoni livores contrahat. Aquam vero non bibat, quoniam circa pulmonem livorem parat. Sed et novum mustum, quod nondum in fervore ebulliendo sordes eiecit, non bibat quia nondum purgatum est. Cervisia autem eum non multum laedit, quoniam cocta est. Vinum vero bibat, quoniam bono calore suo pulmonem iuvat; et ab humida et a nebulosa aura se observet, quia haec humiditate sua pulmonem laedit. Si mali humores in visceribus et in splene hominis superabundaverint, et cordi multas passiones per melancholiam intulerint, ille galangam et piretrum aequali pondere accipiat, et album piper ad quartam partem unius istorum; vel si album piper non habuerit, accipiat pfeffertruch quater tantum ut albi piperis est, et haec in pulverem redigat. Deinde farinam fabae tollat, et ei praedictum pulverem addat, atque haec omnia cum succo foenugreci, absque aqua et vino, alioque liquore commisceat. Quo facto, ex omnibus his tortellos paret, et eos ad calorem solis exsiccet; unde in aestate, dum solem habere potest, eos faciat, quatenus in hieme eos habeat. Deinde eosdem tortellos tam pransus quam ieiunus comedat. Postea liquiricium tollat, et quinquies plus de foeniculo et zuccaro, ad pondus liquiricii, et modicum mellis, et ex his potum faciat, et tam pransus quam ieiunus contra dolorem cordis bibat. Sed et homo cui flegma fumum in capite facit, et auditum eius confundit, galangam accipiat, et ad eius tertiam partem aloe et origani, bis tantum ut galangae, et folia persici, eiusdem ponderis ut origani est; et ex his pulverem faciat et eo tam pransus quam ieiunus quotidie utatur. Qui autem in pectore, in corde, et in splene dolet, et qui stomachum de flegmate infrigidatum habet, galangam accipiat, et bis tantum origani, et semen apii ponderis ut origanum est, et parum albi piperis; et haec in pulverem redigat, et huic modicum cocti mellis addat, et inde electuarium faciat, ita ut illud absque repentino fervore leniter coquatur; et idem electuarium saepe comedat; et puro, leni et bono vino frequenter utatur. Sed et qui a paralysi fatigatur, galangam accipiat, et ad eius medietatem nucem muscatam, et spicam ad medietatem nucis muscatae, et githerut, et levisticum aequalis ponderis, sed utriusque singillatim plus quam spicae; et his saxifricam et polypodium aequalis ponderis addat; sed eorumdem duorum simul tantum erit quantum quinque superiorum; et haec in pulverem simul redigat. Et si sanus, pulverem istum in pane comedat; si autem infirmus, inde electuarium faciat, et comedat. Add. ed]
1 Zituar temperate calidus, et magnam virtutem in se habet. Nam homo, qui in membris suis tremet, id est bibet, et in quo virtus deficit, zituar in vinum incidat et parum minus galgan adhab5624.17dat, et hoc cum modico melle in vino coquat, et sic calidum, id est melch bibat, et tremor ab eo abscedit, et virtutem recipit.
2 Et qui multam salivam et multas spumas in se habet, zituar pulverizet et pulverem istum in panniolum liget, et ita in vasculum, aqua infusa, ponat, ut aqua saporem inde habeat, et sic in aqua per noctem dimittat, ac ieiunus in mane saepe bibat, et saliva et spuma cessabit. Sed qui in capite multum dolet, cum eodem pulvere in panno ligato et in aqua madefacto frontem et tempora madefaciat, et melius habebit.
3 Et cui stomachus malis cibis repletus est et multum gravatus est, zituar pulverizet, et cum pulvere isto et modica farina similae et aqua tortellum faciat, et eum in sole aut in fornace fere frigidata coquat, et tunc eumdem tortellum in pulverem redigat, et pulverem istum ieiunus in manu sua saepe lingat, id est lecke, ac etiam [cum] ad dormitum vadit per noctem stomachus eius molestet [Ed., recte: et pulverem istum ieiunus in manu sua saepe lingat, etiam cum ad noctem dormitum vadit, et gravedinem stomachi aufert.].
1 Ingeber [Zinziber ed.] valde calidum est et diffusum, id est zufloszlich, et sano et pingui homini comestum obest, quia eum inscium et ignarum ac tepidum et lascivum facit. Sed qui in corpore aridus est, et iam fere deficit, ingewer pulverizet, et in suffen pulverem istum ieiunus modice sumat, et etiam cum pane eius interdum modice comedat, et meliorabitur. Sed mox, cum melius habuerit, eum amodo non comedat, ne inde laedatur.
2 Et qui ulcerosus, id est suerecht, et turbidos oculos habet, ingeber pulverizet et pulverem istum in pannum liget, et in vinum ponat, ut vinum inde atrum, id est zanger, fiat, et in nocte cum dormitum vadit, circa palpebras et oculos liniat de vino isto; et si modicum ex eo oculos intrahab5624.18verit, non nocebit; et ita eyther [ulcerosum venenum ed.] et turbulenciam de oculis aufert. [Quia dum homo visum oculorum habet, oculis sic subvenire potest; postquam autem visum perdiderit, oculis hoc modo prodesse non poterit. Et cui oculi caligant, succum rutae et hysopi aequali mensura accipiat, et huic ter tantum de praedicto vino addat, et hoc in aereum vas fundat, ut in illo virtutem suam retineat; et ad noctem, cum dormitum vadit, oculos et palpebras exterius cum illo circumliniat; et si oculos interius aliquantulum tetigerit, non eos nocebit; et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et qui constipationem in stomacho et in ventre patitur, zinziberum pulverizet, et cum modico succo ancusae pulverem istum commisceat, et ex eodem pulvere, et farina fabae tortellos faciat, et eos in fornace, qui iam in calore ignis aliquantum cessavit, coquat. Et sic tortellos istos tam pransus quam ieiunus saepe comedat, et foeditatem stomachi minuit, et hominem confortat. Item homo qui in stomacho quemlibet dolorem patitur, zinziber, et bis tantum galangae, et zituaris ad mediam partem pulverizet, et post cibum pulverem istum in vinum ponat; et sic bibat, et etiam ad noctem, cum dormitum vadit; et sic saepe faciat, et in stomacho melius habebit. Add. ed.]
3 Et si quis citerdrose in corpore suo habet, de eodem praedicto pulvere ligato in panno in aceto ponat, et modicum vini, si habet, addat, ne nimis acrum, id est zanger fiat, et cutem cum panno illo et pulvere locum illum ubi citerdrosae sunt in eo liniet, et sanabitur.
4 hab5624.19-17 [Homo autem quem vich fatigat, modicum zinziberi et plurimum cinnamomi accipiat et haec pulverizet. Deinde tollat salviae minus quam zinziberis et foeniculi plus quam salviae, et tanaceti plus quam salviae, et haec in mortario ad succum terat, et per pannum colet. Deinde mel modice in vino coquat, et ei parum albi piperis addat; vel si illud non habuerit, parum de nimmolo, et praedictum pulverem et praedictum succum immittat. Postea merlinsen sumat, et tormentillae bis tantum, et synape, quod in campo crescit, tantum ut tormentillae, sed minus quam merlinsen sit; et haec in mortario ad succum terat, et in saccellum ponat, et praefatum mellitum et pulverizatum vinum superfundat, et ex his clarum potum faciat. Qui autem praedictum dolorem patitur, potum istum quantum uno halitu bibere potest ieiunus bibat, et simili modo ad noctem cum se in lectum reponit: et hoc faciat usque dum sanetur. Sed et homo qui potiones facere et sumere vult, zinziberum et dimidiam partem tantum de liquiricio, et tertiam partem de zituare quantum de zinzibero pulverizet et colet; et deinde eumdem pulverem simul penset; postea sumat tantum de zucharo quantum pulvis iste pensat. Omnia haec simul penset ad pondus triginta nummorum. Deinde accipiat de purissima farinula similae quantum dimidia testa nucis capit, et tantum lactis citocatiae quantum incisa penna scriptoris in incisione tenere potest, et sic de praedicto pulvere, et de farina, et lacte citocatiae tenuissimam massam, vel tortellum faciat; et hanc massam in quatuor partes dividat, et ad solem in martio vel in aprili siccet, quoniam in mensibus istis radius solis ita temperatus est quod nec nimis calidus nec nimis frigidus, et ideo sanitatem praecipue affert. Quod si in istis mensibus lac de praedicta citocatia habere non poterit, ita quod eum oportet differre ad maium: tunc etiam praefato tortello in maio facto, ad solem etiam maii exsiccet, et sic ad opportunum tempus observet. Et qui tunc potionem sumere voluerit, quartam partem de praedicta massa ieiunus sumat. Quod si stomachus illius tam fortis et spissus est ut tactum potionis huius non sentiat, iterum dimidiam partem tertiae partis praefati tortelli accipiat, et denuo totam cum lacte citocatiae illiniat; et sic iterum in sole siccatam ieiunus sumat. Sed antequam aliquis potionem istam accipiat, si frigus est, se calefaciat, et sic sumat: et postquam eam sumpserit, in lecto vigilando modicum requiescat, et deinde surgens, hac et illac modice deambulet, ita tamen ne frigus patiatur; post solutionem autem, triticeum panem, non siccum, sed in sorbiciuncula intinctum comedat, et pullos gallinarum, et porcinas carnes atque alias suaves carnes edat. Grossum autem panem, et bovinas carnes, et pisces, et alios grossos cibos et assos, exceptis assis pyris, devitet; et a caseo et a crudis oleribus et pomis se abstineat. Vinum autem, sed tamen modice, bibat et aquam dimittat. Claritatem quoque solis fugiat et sic per tres dies haec observet. Add. ed.]
1 Piper valde calidum est et aridum, et quamdam praecipitationem in se habet, et multum comestum laedit hominem, et pleurisim in eo parat, et humores in eo destituit, ac malos humores in eo facit. Si quis spleneticus est, et qui cibos in fastidio habet, ita quod eum non libet comedere, iste in aliquo cibo cum pane piper modice comedat, et in splene melius habebit, et fastidium comedendi ponet [Ed. «De arbore piperis. Arbor in qua piper crescit valde calida est; piper quoque valde calidum et aridum es. Et multum comestum, hominem laedit, et pleurisim in eo parat, et bonos humores destituit. Homo autem qui poma aut pira comederit, et inde dolet, mox piper comedat, et melius habebit. Sed et qui spleneticus est, et cui fastidium comedendi habet iste piper in aliquo cibo cum pane modice comedat, et in splene melius habebit.»].
1 Kumel [Cyminum ed.] temperati caloris est et siccum; homini qui danphet bonum et utile et sanum est ad comedendum, quocunque modo comedatur; hab5624.20-21 sed illum laedit qui in corde dolet, si comederit [quia cor perfecte non calefacit, quod semper calidum esse debet add. ed.] Sano autem bonum est ad comedendum, quia bonum ingenium ei parat et temperiem ei infert, qui nimis calidus est; sed unumquemque laedit, qui infirmus est si comederit, quia pestem in eo excitat, praeter illum qui in pulmone dolet.
2 [Homo qui coctum vel assum caseum comedere vult, ne inde doleat, ciminum superponat, et sic comedat. Qui vero nauseam patitur, ciminum accipiat, et ad eius tertiam partem piper et bibinellam, velut quartam partem cimini, et haec pulverizet et puram farinam similae accipiat, et pulverem istum farinae huic immittat; et sic cum vitello ovi et modica aqua tortellos, aut in calido fornace, aut sub calidis cineribus faciat, et tortellos istos comedat. Sed et praedictum pulverem super panem positum manducet, et in visceribus calidos et frigidos humores, qui nauseam homini inferunt, compescunt. Add. ed.]
1 Bertram [Piretrum ed.] temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui iam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite eius minuit.
2 hab5624.21 Sed et saepe comestus pleurisim ab homine depellit, et puros humores in homine parat, et oculos eius clarificat. Et quocunque modo comedatur, scilicet aut siccus aut in cibo, utilis et bonus est tam infirmo quam sano homini. Nam si homo eum frequenter comedit, ab eo infirmitatem fugat et eum infirmari prohibet.
3 Quod autem comestus in ore humiditatem et salivam educit, hoc ideo est, quia malos humores extrahit, et sanitatem reddit.
1 Liquiricium temperati caloris est, et homini claram vocem parat quomodocunque comedatur, et mentem eius suavem facit, et oculos eius clarificat, et stomachum eius ad digestionem mollificat. Sed et frenetico multum prodest, si illud saepe comedat, quia furorem qui cerebro eius est exstinguit [Quia---exstinguit in ed. desunt.].
1 Cynamomum etiam valde calidum est et fortes vires habet, et etiam modicam humiditatem in se tenet; sed calor eius tam fortis quod humiditatem illam deprimit, et qui eum saepe comedit, malos humores in eo minuit ac bonos humores in eo parat [Ed.: «De arbore cinnamomi. Arbor cuius cortex cinnamomum est valde calida est. Unde homo qui a gutta paralysis fatigatur, et qui quotidianas, tertianas, et quartanas habet, vas de chalybe factum tollat, et in illud bonum vinum fundat, et de ligno et foliis praefatae arboris, dum succum in se habent, imponat, et ad ignem fervere faciat, et calidum saepe bibat, et sanabitur. Et homo cui caput gravatum et obtusum est, ita quod flatum per nares difficulter emittit et introrsum trahit, cinnamomum pulverizet, et eumdem pulverem cum buccella panis saepe comedat, aut in manu sua lingat, et noxios humores per quos caput obtusum est, dissolvit.»].
1 Nux muscata magnum calorem habet et bonum temperamentum in viribus suis. hab5624.23 Et si homo nucem muscatam comedit, cor eius aperit et sensum eius purificat, ac bonum ingenium illi infert. Accipe quocunque nucem muscatam et aequali pondere cynamomi et modicum gariofiles, id est nelchin, et haec pulveriza, et tunc eum pulvere isto ac cum simila farinae et modica aqua tortellos fac, et eos saepe comede, et omnem amaritudinem cordis et mentis tuae sedat, et cor tuum et obtusos sensus tuos aperit, et mentem tuam laetam facit, et sensus tuos purificat, ac omnes nocivos humores in te minuit, et bonum succum sanguini tuo tribuit, et fortem te facit [Ed.: «De arbore nucis muscatae. Arbor in qua nux muscata crescit calida est. Lignum autem et folia eius medicinae non multum conveniunt. Nux quoque muscata magnum calorem habet, et bonum temperamentum in viribus suis. Et si quis nucem muscatam comedit, cor eius aperit, et sensus eius purificat, et bonum ingenium bono calore et suavi virtute sua illi infert. Homo quoque nucem muscatam, et pari pondere cinnamomum, et modicum de gariofylo pulverizet; et cum pulvere isto, et farina similae, et modica aqua tortellos faciat, et eos saepe comedat, et omnem amaritudinem cordis et mentis eius sedat, et obtusos sensus eius aperit, et mentem ipsius laetam facit, et omnes nocivos humores in eo minuit. Sed et quem paralysis in cerebro fatigat, nucem muscatam, et bis tantum galangae pulverizet, et etiam de radice gladiolae et plantaginis aequali pondere modice tundat, sale addito; ex omnibus his sorbiunculam (sic) faciat et sorbeat, et hoc semel aut bis in die faciat, usque dum sanetur.»].
1 Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto iam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, id est trieffen eius extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit [Ed. post extrahit haec addit: Et qui praeceps est in ira rosam accipiat et minus de salvia, et in pulverem terat, et in hora illa cum ira in ipso surgit, naribus suis apponat; nam salvia consolatur, rosa laetificat. Rosa accipiatur et ad medietatem ipsius salvia, recente quoque arvina quae infusa est addita; et haec in aqua simul coquantur ut inde unguentum fiat; et ubi homo a crampho vel a paralysi fatigatur, ipso unguento ibidem inungatur et melius habebit. Quae sequuntur, sed et rosa, etc., omittit ed.]. Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.
1 Lilium plus frigidum quam calidum est. Accipe ergo caput radicis lilii, et illud cum veteri arvina fortiter tunde, et tunc in patella zulasse, et sic in vasculum pone; et deinde qui hab5624.24 albam lepram, scilicet quedick, habet, cum eo frequenter unge, prius calefacto unguento, et sanabitur. Sed rubea lepra de simili curari potest.
2 Et qui uzslecht habet, caprinum lac saepe bibat, et uzslechte ab eo perfecte exeant; et tunc stam et folia liliorum accipiat, et ea tundat, ac succum eorum exprimat, et eumdem succum eorum cum farina insimul knede, et ubi in corpore ab uzslecht dolet, semper ungat; sed tamen antequam hoc unguento se ungat, lac caprinum semper bibat.
3 Odor etiam primae eruptionis, id est blut, liliorum, ac etiam odor florum eorum cor hominis laetificat ac rectos cogitatus ei parat [Verba odor---parat desunt id ed.].
1 Psillium frigidae naturae est, et in illa frigiditate dulce temperamentum habet; et qui illud in vino coquit, et vinum ita calidum bibit, fortes febres, id est fiber, ab eo compescit. Et oppressam mentem hominis per dulce temperamentum suum laetificat, et cerebrum eius tam frigore quam temperamento suo ad sanitatem iuvat et confortat.
2 Sed et qui febres in stomacho habet, psillium in vino coquat, et vino effuso, psillium illud in pannum ponat, et ita calidum super stomachum suum liget, et febres de stomacho suo fugabit.
1 Spica calida et sicca, et calor eius sanus est. Et qui spicam cum vino coquit, vel, si vinum non habet, cum melle et aqua coquat, et ita tepidum saepe bibat, et dolorem iecoris et pulmonis, et dumphedinem in pectore eius mitigat, et scientiam puram ac purum ingenium facit.
1 Cubebo calidum est, et calor ille temperamentum in se habet, et etiam siccum est. Et si quis cubebo comedit, indignus ardor ille, qui in ipso est, temperatur; sed et mentem eius laetam parat ac ingenium et scientiam illius puram facit, [quoniam utilis et temperatus calor eius indignos ardores libidinis, in quibus foetidi et limosi livores latent, exstinguit, et mentem hominis et ingenium eius accendendo clarificat. Add. ed.]
1 Gariofiles nelchin valde calidum est, et etiam quamdam humiditatem in se habet qua se suaviter extendit ut hab5624.25 ipsa suavis humiditas mellis. Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit. Et cum infirma viscera aliquando in homine tumescunt, tunc multoties fit quod tumor ille viscerum hydropem morbum in eo crescere facit. Unde iam cum hydropis in homine crescere incipit, ille gariofiles saepe comedat, et illa vitium morbi compescunt, quia virtus eorum in viscera hominis illius transit ac tumorem eorum minuit, et hydropem morbum sic fugat, nec eum ulterius crescere permittit [Quia---permittit, in ed. desunt.]. Sed et calor medullae hominis multoties exsudat, podagram in eo parat. Quae cum iam in homine crescere incipit, si tunc ille saepe gariofiles comedit, virtus eorum in medullam hominis illius vadit et prohibet ne podagra crescat et ne ulterius in eo procedat, cum iam in initio est [Et ne---initio est in ed. desunt.]. [Et qui singultum patitur garyofillum frequenter manducet.
2 Sed et zituar pransus frequenter comedat, et haec etiam per mensem unum faciat. Add. ed.]
1 Cristiana et igneum calorem et frigiditatem in se habet. Et homo, in quo pessimi et mortiferi humores eriguntur, ita quod in aliquo membro eius ebulliunt, sic quod dicunt freischlich (freislichaz ed.), cristianam semper comedat, et meliorabitur. Sed et qui quartanas habet, eam in ipso accessu earum comedat, et melius habebit.
2 Et qui de gicht valde fatigatur, in ipsa fatigatione comedat, ac meliorabitur. Et qui ardentes febres habet in stomacho, eam in vinum incidat, et vinum hoc calefaciat, et ita calidum bibat, hab5624.26 et curabitur.
1 Lunckwurcz frigida est et modicum arida, nec multum ad utilitatem hominis valet. Sed tamen homo cui pulmo inflatus est, ita quod ipse hustet et quod spiramen vix trahit, lunckwurtz in vino coquat et ieiunus saepe bibat, et sanabitur. Et si oves eam frequenter comedunt, sanae et pingues fiunt, nec etiam lacti earum obest.
2 Et cum pulmo inflatus est, si lunckwurtz in vino coctam saepe bibit, ut praediximus, pulmo eius ad sanitatem recuperatur, quia pulmo naturam ovis fere habet.
1 Hirtzunge (Scolopendria ed.) calida existit, et iecori ac pulmoni et dolentibus visceribus valet. Accipe ergo hirtzunge, et eam in vino fortiter coque, et tunc purum mel adde, et ita iterum tunc fac semel fervere, deinde longum piper et bis tantum cynamomi pulveriza, et ita cum praedicto vino fac iterum semel fervere, et per pannum cola, et sic fac luterdranck [Luterdranck, claretum, e vino, melle aromaticisque speciebus parata potio. Vide Barthol. Anglic. Propr. rer., I, 19, 56.], et tam pransus quam ieiunus saepe bibe, et iecori prodest, et pulmonem purgat, atque dolentia viscera sanat, atque interiores putredines et slim aufert [Atque---aufert desunt in ed.]. hab5624.27 Et iterum hirtzunga in fervente sole aut super calidum laterem suaviter aridam fac, et ita pulveriza, et pulverem istum ieiunus et pransus in manu tua saepe linge, id est lecke, et dolorem capitis et pectoris compescit, atque alios dolores qui in corpore tuo sunt sedat [Atque---sedat desunt in ed.]. Sed et homo qui de aliquo dolore valde et repente unmechtig, mox et de eodem pulvere in calido vino bibat, et melius habebit.
1 Gentiana satis calida exsistit. Qui autem dolorem cordis ita patitur velut chordis eius vix haereat [velut cor eius vix subsistat ed.], gentianam pulverizet, et ipsum pulverem in suffen comedat, et cor eius confortat. Sed et qui fiber in stomacho habet, de eodem pulvere in calido vino cum ignito calido calibe calefacto saepe bibat, et stomachus eius de febre purgabitur.
1 Quenula (Serpillum ed.) calida est et temperata. Et homo qui infirmas carnes habet corporis, ita quod caro eius velut scabies uszbluet, quenulam aut cum carnibus aut in muse coctam saepe comedat, et carnes corporis eius interius sanantur et purgabuntur. Sed qui minutam scabiem, id est cleynengriut, habet, quenulam cum nova arvina tundat, et sic ex ea unguentum faciat, et se cum illo ungat, et sanitatem habebit.
2 Et cum cerebrum infirmum et velut vacuum est, quenulam pulverizet, et pulverem istum farinae similae commisceat in aqua, et ita tortellos hab5624.28 faciat, et eos saepe comedat, et cerebrum eius melius habebit.
1 Andron [Marrubium ed.] calida est, et satis de succo habet, et contra diversas infirmitates valet. Nam qui surdas aures habet, andron in aqua coquat, et eam de aqua auferat, et donft [fumum ed.] eius, calidum in aures suas ire permittat, et etiam ita calidam auribus et omni capiti circumponat, et auditum melius capiet.
2 Et qui in gutture infirmatur, andron in aqua coquat, et aquam illam coctam per pannum colet, et bis tantum vini addat, et iterum in patella fervere faciat satis sagiminis addito, et ita saepe bibat, et in gutture sanabitur. Sed et qui tussim habet, feniculum de dille aequalis ponderis accipiat, et tertiam partem de andron addat, et haec cum vino coquat, et tunc per pannum colet, et bibat, et tussis cessabit.
3 Et qui infirma et fracta viscera habet, cum vino andron, de melle satis addito, coquat, et ista cocta in olla dimittat, et infrigidatum saepe bibat, et viscera sanantur.
1 Hirtzswam frigidus et durus est, ac nocivus est homini ad comedendum et pecori, quod nulla infirmitas laedit, quoniam has vires in se habet, quod hominem sanum et sanum pecus intus ulcerat, cum nullam infirmitatem invenit. Ubi autem tam periculosi humores in homine erumpunt, quod homo in membris suis ita de gicht fatigatur, quasi membra eius frangi videantur, et si tunc hirtzswam comedit, periculum humorum illorum fugat, et uszbieszet et educit, hab5624.29 quoniam natura eius talis est, quod semper frangere solet ubi est, et ita quod foetidum est, effringit, ubi illud invenit.
2 Sed et praegnantem mulierem cum periculo corporis sui abortire facit, si eum comederit.
1 Lavendula calida et arida est, quia modicum succi habet, et homini ad comedendum non valet, sed tamen fortem odorem habet; et homo qui multos habet pediculos, si lavendulam frequenter odorat, pediculi in eo morientur. Et odor eius oculos clarificat, [quia quamdam virtutem fortissimorum et etiam utilitatem amarissimorum aromatum in se habet, et ideo etiam plurimas malas res constringit, et ex hoc maligni spiritus exterrentur add. ed.]
1 Fenugraecum plus frigidum quam calidum; et homo qui quotidianas febres habet, quae sudorem saepe de eo educunt, et quem cibus molestat, id est laedit, gramen fenigraeci in aestate accipiet, et semen eius in vino calefaciat, et illud calidum ieiunus saepe bibat, et melius habebit. Sed qui quartanas febres habet, fenigraecum in aqua coquat, et expressa aqua, illud utrisque pedibus in tibiis saepe ad noctem calidum circumponat, et pannum desuper liget, atque fenigraecum in vino calefactum, ut supra dictum est, saepe bibat, et sanabitur.
1 Sysemera calida existit. Et qui venenum comedit aut bibit, accipiat sysemeram et rutham atque bathemam aequali pondere, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et tunc etiam de succo springwurtz bis tantum sumat ut unius istorum est, et praedicto succo addat, et simul commisceat, ac ita per pannum colet, et ieiunus bibat.
2 Sed cum bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si frigus tunc haberet, periculosum ei esset. Et postquam biberit, huneckwurtz bibat, et venenum per nauseam spumabit, aut per eum in inferioribus locis transibit, et sic liberatur. Et qui multos pediculos habet, sysemeram cum arvina tundat, et simul commisceat, et tunc cum illo circa collum suum et sub assellis suis se ungat, et pediculi morientur, et ille inde non laeditur.
3 Sed homo in quo lepra crescere videtur, sysemeram in aqua coquat, et sagiminis addat, et sic mus parat, et saepe comedat, et lepram ab eo fugat
1 Pefferkrut calida et humida est, et eadem humiditas temperamentum in se habet, et sanis et infirmis bona et utilis est ad comedendum. Et illud quod sur, id est amarum, in ea est, hominem interius non mordet, sed eum sanat. Et homo qui debile cor et infirmum stomachum habet, eam crudam comedat, et illum confortat.
2 Sed et tristem mentem qui habet, si eam comedit, eum laetum facit; et etiam comesta oculos hominis sanat et clarificat.
1 Scherling calida est, et periculum in se habet, ita ut si homo eam comederet, omnia et bene ei recte instituta in sanguine et in humoribus eius destrueret, et malas inundationes in eo faceret, quae ad modum procellae inquietuhab5624.31dines in aqua parant; et postquam haec procella cessaret, pessimos livores et pessimas infirmitates in homine relinqueret. Sed ille, qui contis et fustibus valde percussus est, aut qui de aliqua altitudine cecidit, ita quod caro et membra eius contrita sunt, scherling in aqua coquat, et expressam aquam illam super membra in quibus dolet, ponat, et pannum desuper ligat, et sic humores qui illic collecti sunt, dissipabit, quia scherling quoque dissipare solet.
2 Et etiam homo, qui a stosze aut ictu, aut iactu inter cutem et carnem intumet, scherling in aqua calefaciat, et eam super tumorem liget, et tumorem fugabit. Qui autem in aliquo membro de aliqua infirmitate de se ipso tumet, ad tumorem illum expellendum, scherling non valet, quia si super illum poneretur, humores illos, qui per infirmitatem ulcerum procedere et de carne exire deberent, introrsum in homine cum periculo redire compelleret [Quia si---compelleret desunt in ed.].
1 Ganphora, scilicet gummi, puram frigiditatem in se habet, sed arbor, de qua ganphora sudat, acutam et mundam; et si quis homo ganphoram simplicem comederet et non temperatam cum his herbis, tunc ignis qui in homine est, a frigore illius impeditur. Et etiam frigus, quod in homine est, virtute eius irruit, ita quod homo ille velut lignum, quod olemechte est, ita quod nec frigidus nec calidus in corpore suo.
2 Et ideo nullus homo eam simplicem comedat. Accipe autem aloe et mirrham pondere pari, et de ganphora modicum minus quam de uno istorum sit, et haec in patella fac simul confluere, id est zulasze, et modicum wilde lactuca adde, et tunc de his cum farina similae tortellas fac, aut super lapidem ab igne calefactum sicca, aut eas in sole sicca, et siccatos ut pulverem tere, ac de pulvere isto in calida hunigwurtz modicum saepe ieiunus sume; et si sanus et fortis es, sanior et fortior mirabiliter eris, et vires tuae isto modo constituentur; et si infirmus es, mihab5624.32ro modo te attollit et confortat, velut sol turbidum diem illuminat.
1 Amphora nec calida nec frigida in recta mensura, unde homini ad comedendum non valet, qui contra naturam eius sollicitus est. Et si homo illam comederet, eum tristem faceret, et naturam eius in iniustam mensuram in visceribus ipsius diffunderet; sed ad pabulum pecoribus et bobus utile est, [quoniam quod in ea debile est ad vires hominis, hoc viribus pecorum utile est add. ed.].
1 Huszwurtz frigida est, et utilis non est homini ad comedendum, quia pinguis naturae est; nam si quis homo eam comederet qui sanus in genitali natura esset, totus in libidine arderet, quod velut amens fieret. Et si quis masculus in semine suo aridus esset, ita quod absque senio semen in eo deficit, huszwurtz in caprinum lac tandiu ponat, dum tota lacte illo perfundatur, et tunc eum in eodem lacte coquat, aliquibus etiam ovis additis, ut cibus esse possit, et sic aut per tres dies, aut per quinque comedat, et semen eius vires ad gignendum recipiet et ad prolem florebit.
2 Sed cibus iste hoc modo paratus contra sterilitatem feminae non prodest, sed si femina comederit eum, ipsam ad libidinem provocaret et sterilitatem illi non auferret. Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
1 Stichwurtz [Brionia ed.] calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor eius periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et eius odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur.
2 Et si in ignem mittitur, et velut rapa assetur, et tunc ita calida ab igne tollitur, et in frusta inciditur, odorem emittit; et odor ille si serpentem aut rubetam tetigerit, eos ita laedit, quod serpens spumat, et quod rubeta inde ita dolet, quod de loco suo fugit. Sed et si odor eius hominem tetigerit, eum dolere facit, nisi rutam prius comederit quia tam indignos et molestos humores in se habet, quod tam hominem quam pravos vermes occidit.
3 Quod si pedes hominis per ulcera vulnerati sunt, id est uszgebrochen, stichvurtz in aqua coquat, et aqua effusa stichwurtz ita calida super pedes illius, ubi fracti sunt, pone, et eos cum ea bewe; tunc putredinem eorum aufert, et sanabitur
1 Wuntwurtz [Frasica ed.] plus frigida quam calida, et tam periculosum succum prae quibusdam aliis herbis habet, sicut etiam aliquis vermis peior et acerbior est prae aliis. Ubi autem homo magna et eminentia ulcera habet in se, id est uszgedroszenser, wuntwurtz in aqua coquat, ac ita calidam super ulcera illa ponat, et ea saepe hoc modo bewe, et sanabitur. Si autem homo ferro vulneratus est, et si tunc Wuntwurtz vulneri superponit, periculosum est ipsi, quia in superficie cutem exterius repente sanat, et tabem hab5624.34 interius dimittit [quia facta ulcera praecipitanter exterius contrahit, et sic interius laedit nisi prius aliis bonis aromatibus et unguentis interius curentur add. ed.] Sed si inter cutem et carnem hominis maculae et pustulae, id est blatern erumpunt, id est uszbrechent, tunc wuntwurtz in aqua coquatur et calida superponatur et ille sanabitur. Et pecoribus similiter fiat, si huiusmodi ulcera habuerint.
1 Sanicula calida est, et plus munditiae in se est, et succus eius suavis et sanus est, id est heylsam, et infirmo stomacho ac infirmis visceribus valde bona est. Nam in aestate, cum viridis est, eam radicibus eradica, et in aqua coque, et tunc aquam istam per pannum cola, et deinde huic aquae mel et modicum laquiricii adde, et sic fac honigwurtz, et pransus saepe bibe; et de stomacho tuo slim aufert, atque infirma viscera sanat.
2 Sed et saniculam paulatim in sole sicca, ne vires eius minuantur, quod sol herbarum vires non aufert, cum in eo siccantur sed ignis [Quod sol---siccantur om. ed.], et siccatam modice pulveriza, ne per totum comminuatur, et pulverem istum ad hyemem serva; et tunc in hyeme vinum cum modico melle et laquiricio fervere fac, id est welle, et pulverem istum in aquam mitte, et ita pransus saepe bibe, et a stomacho slim purgat, et dolentia viscera ad sanitatem reducit.
3 Qui autem ferro vulneratus est, succum saniculae exprimat, et eum in aqua fundat, et sic pransus bibat; aut si in hyeme est, pulverem eius in aquam mittat, et pransus saepe bibat, et vulnera interius purgat, et paulatim et bene sanat [Aut si in hieme.---Sanat des. in ed.].
1 Heylheubt [Hermodactylus ed.] frigidus est et aridus, et in eo nec salus nec sanitas, et nulli homini ad comedendum valet, quia si comederet, in eo defectum bonorum operum faceret atque ariditatem [Quia si---ariditatem om. ed.]. Et si quis homo eam comederit, ad modicum et ad breve tempus, caro eius inde quidem [ex erius crescit, quia vis eius interius deficit, quae carnem aliquantum extollit quasi crescat, et quod inde etiam suppl. ex ed.] saepe moritur, quia plus venenum quam sanitas est.
2 Sed si pecus heylheubt comederit, non inde quidem morietur sed tamen tardum et pravum erit.
1 Farn (Filix ed.) valde calida est et arida, et modicum de succo in se habet; sed multam virtutem in se tenet, et talem scilicet virtutem, quod diabolus ipsam fugit [et etiam quasdam virtutes tenet quae virtuti solis assimilantur, quia ut sol obscura illuminat, sic ipsa fantasias fugat, et ideo maligni spiritus eam dedignantur add. ed.] Et in loco illo, ubi crescit, diabolus illusiones suas raro exercet, et domum et locum, in quo est diabolus, devitat et abhorret, et fulgura, et tonitrua ac grando ibi raro cadunt, atque in agro ubi crescit, grando raro cadit. Sed et hominem, qui apud se portat, magica et incantationes daemonum, atque diabolica verba et alia fantasmata devitant.
2 Et si aliqua imago secundum aliquem paratur ad laesionem et ad mortem illius, et si tunc ille farn apud se habet, et nocere non valet. Nam homo interdum per imaginem maledicitur, ita quod inde laeditur et amens fit. Cum enim diabolus hominem in paradiso sibi attraxit, quoddam signum memoriale in diabolo factum est, quod in eo usque ad novissimum diem.
3 Et tunc ipse per aliqua verba, quae per deceptiones eius aliquando facta sunt, interdum ab homine advocatus, signum quod in eo remansit tangitur, et ita ille, provocatus et electus, multoties per verba illa aut hominem laedit, aut voluntatem eius implet, super quem dicuntur. Interdum etiam homo per factam imaginem benedicitur, ita quod ei ad prosperitatem et ad sanitatem prodest.
4 Malum autem per odium et per invidiam paratur, et malum malo coniungitur. Et diabolica suggestio coagulationem hominis inspicit, et se ad illam coniungit, et ita semper homini insidiatur, atque sic malum malo coniungitur. Et sicut homo bonam et malam scientiam habet, ita etiam bonae et malae herbae creatae sunt ad hominem.
5 Succus autem farn positus est ad sapientiam, et in honestate naturae est in significationem boni et sanctitatis; ac ideo omnia mala et magica illa fugiunt et devitant. Nam in quacunque domo est, ibi venenum, id est virgilnisse, et fantasiae ad perfectum fieri non possunt. Unde etiam mulier, cum infantem parit, farn illi circumponatur, hab5624.36 etiam in cunis infantis circa infantem, et diabolus tanto minus insidiatur, quia cum diabolus faciem infantis primum inspexerit, illum valde odit, ac ei insidiatur [Quia insidiatur om. ed.]. Ad has quoque medicinas valet: Nam qui virgichtiget est, farn accipiat, cum viridis est, et eam in aqua coquat, et in ipsa aqua saepe balneet, gicht cessabit [Nam qui---cessabit desunt in ed.]. Et etiam in aestate, cum viridis est, folia eius super oculos tuos saepe pone et dormi, et oculos tuos purificat et caliginem ab eis aufert.
6 Sed et qui surdus est, ita quod non audit, semen farn in paniolum liget, et ita in aurem saepe ponat cavens ne in caput per aurem intret: auditum recipiet. Et qui virgichtiget in lingua, ita quod loqui non potest, semen eius super linguam suam ponat, et gicht in lingua cessabit [Hic desinit capitulum in edit.] et loquitur.
7 Sed etiam, si quis homo immemor ac inscius est, semen farn in manu sua tenet, ad memoriam sui redit, et intellectum recipiet; ita intelligibilis erit, qui unverstentlich est.
1 Haselwurtz valde calida est, et periculosam vim in se habet, et eadem timenda est, et valde atra est, et inde instabilis naturae est, ac similis tempestati, quia calor et periculositas eius ad periculum currunt. Et ideo naturam hominis magis destituit, quam ei ad sanitatem prosit. hab5624.37 Nam si homini ad comedendum daretur, qui aut sucht ad vidden haberet, aut vergichtiget esset, maiorem dolorem illi inferret; et si praegnans mulier eam comederit, aut morietur, aut infantem cum periculo corporis sui abortiret, aut si eo tempore cum menstrua non haberet, plus indoleret [Aut si---indoleret om. ed.].
1 Herba Aaron nec tepida, nec nimis fortis est, sed aequalem et temperatum calorem habet, quemadmodum sol post auroram suavem calorem tenet, et etiam habet, ut ros in aestate ante diem suavis est, et ideo ad quaeque flecti potest, ut suavis vir, qui et periculum sufferre potest et prosperitatem recte tenet. Et cum in aliquo homine tabes eius in nigram pustulam vertitur, in qua mors hominis est quae dicitur seltega, tunc illi aut folia, aut radicem herbae huius ad comedendum detur, et nimium ardorem et nimium frigus, quae in eadem pustula sunt, mitigat, ita quod suaviter deficit.
2 Et si homo ita vergichtiget est, quod omnia membra deficiendo cadunt, et quod lingua eius in loquendo deficit, folia herbae Aaron mox cum modico sale ei ad comedendum dentur, et gicht cessabit; vel si adhuc non cessat, tunc radix eius in cocto melle intinguatur, et illi statim ad comedendum detur, et melius habebit. Sed et homo qui slimecht fiber in stomacho habet, de quo diversus riddo crescit, radicem herbae Aaron in puro vino coquat, et tunc infrigescere permittat, et postea ignitum calibem in idem vinum mittat, et sic denuo calefiat, et ita calidum bibat, et slim qui in stomacho eius est fiber ab eo aufert, ut ignis nivem defluere facit.
3 Et homo in quo melancolia furit, ille acrem animum habet, et semper tristis est; et iste vinum cum hab5624.38 radice Aaron coctum saepe bibat, et melancoliam in eo minuit, id est virswindet, et febrem.
1 Humela tepidum frigus in se habet et quemdam torporem caloris, qui luxuriam in homine excitat, ita quod hominem infatuat. Nam in homine illo, qui eam comederit, aut in potu sumpserit, luxuriam parat, quemadmodum vinum forte facit si illud biberit, et eum etiam velut fatuum facit; ac in homine plus tabem quam sanguinem parat, et ideo pene ad nullam utilitatem valet,--- [quia nec multas vires nec sanitatem per se habet, nisi aliis herbulis aut pigmentis addatur. Add. ed.]
1 Wulffesmilch [Cardus niger ed.] venenum dicitur, et repentinum calorem habet, qui carnem hominis urit; et etiam indignam humiditatem habet, quia carnem hominis destituit, et nulla alia utilitas, nisi ut medicinarum philosophi invenerunt, quod interdum contra induratum stomachum quibusdam potionibus additur, quatenus per eam interdum utilia medicamenta temperentur, et ut malum, quod in corpore hominis est, per hoc malum fugetur.
1 Dolo [Stignus ed.] frigus in se habet, sed tamen taedium et torporem in eodem frigore tenet, ac in terra et in loco, ubi crescit, diabolica suggestio aliquam partem et communionem artis suae habet. Et periculosum est homini ad comedendum et bibendum, quia spiritum eius concutit, quasi mortuus sit. Sed tamen si quis homo magnis et peracutis, id est durchsoden, ulceribus in cute et in carne sua perforatus est, iste accipiat modicum de gensesmalcz [arvinae anseris ed.] et de cervino et hirczino sepo quantum habere potest, ac eis modicum, velut guttam unam cum penna de succo dolini addat et simul commisceat, ac hoc modo unguentum faciat, et cum eo illa magna ulcera sua moderate et non saepe perungat, ne inde laedatur.
2 Et ad istud unguentum ideo modicum hab5624.39 de dolone addat, quia si multum addiderit et ita saepe perunxerit, carnem suam illud comedit et perforat.
1 Dauwurtz calida et arida est, et etiam fortes vires habet, ac munda est in natura. Et si quis eam ut aliam herbam saepe comedit, stomachum eius purgat, et caliginem oculorum eius aufert.
1 Brachwurz [Esula ed.] calida et sicca, et utilis ad multa. Nam qui in corpore suo humorem gicht, velut eum in membris suis comedat, et qui impatiens gicht, id est vugedultig, intrinsecus in corpore suo habet, ita quod inde diversas ac multas cogitationes habet in se, velut scientia eius in ipso evanescat, iste brachwurtzel cum vino et cum melle coquat, et per pannum colet, et pransus et ad noctem ita tepidum saepe bibat, atque eamdem brachwurtz in vino coctam super pectus suum calidam ponat, et panno desuper liget, et haec saepe faciet, et melius habebit.
2 Sed et liquiricium et beoniam [brioniam] aequo pondere pulveriza; accipe de pulvere brachwurtz tantum, ut illorum duorum est, et simul commisce, modico lucido sale aut asso sate addito, et pulverem istum hoc modo paratum tam ieiunus quam pransus saepe comede, et vocem tuam serenam facit, et pectus tuum sanat, ac illud, velut lucidum aerem, lucidum parat, atque gicht ita deprimit hab5624.40 et minuit, quod membra tua per eam non franguntur, et quod intelligentiam mentis tuae per eam non amittis.
1 Funffblat [Quinquefolium ed.] valde calidum est, et succus eius modicam humiditatem habet; et contra fortes febres valet. Accipe ergo funffblat, et fortiter tunde, et huic farinam similae cum aqua commisce, quasi tortellum facere velis, et deinde modicum baumoleo, vel, si illud non habes, cum modico oleo papaveris deick, illum liquefac ut mollis fiat, et tunc cum eo canabineum pannum perfunde, id est striche, et panno illo calefacto totum ventrem hominis qui fortes febres habet cum eo circumcinge, et deinde dimidia die vel dimidia nocte transacta, eumdem pannum aufer, et iterum ad ignem calefac, et ventri illius superpone; et hoc saepe fac, et febres fugabuntur, ac illum eructuare facit.
2 Et si quis in oculis caliginem patitur, accipiat funffblat, et in purum vinum ponat, et in illo terat, et sic per pannum colet, et ita vinum illud aereo vasculo servet; atque cum dormitum vadit, de ipso circa oculos suos liniat, ita quod etiam modice in oculos eius intret, et haec saepe faciat, et caliginem oculorum aufert. Sed et qui gelsucht [regium morbum ed.] habet, cum funffblat et cum farina similae et cum aqua modicas tortellas faciat, et per novem dies ex his ieiunus comedat, et curabitur; et homini herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat [Et homini---prohibeat om. ed.].
1 Mandragora calida est et aliquantulum aquosa, et de terra illa, de qua Adam creatus est, dilatata est; homini aliquantulum assimilatur. Sed tamen herba haec, et propter similitudinem hominis [Hildeg. epist. ad Glodesindam (ep. 42); eiusdem epist. ad episcop. Hierosol. (ep. 22) et ad S. Bernard. (ep. 29). Utriusque generis icon ligno incisa exstat in opere cui titulus: Hortus sanitatis.], suggestio hab5624.41 diaboli huic plus quam aliis herbis adest et insidiatur. Unde etiam secundum desideria sua homo, sive bona, sive mala sint, per eam suscitatur, sicut etiam olim cum idolis fecit [Unde etiam---fecit desunt in ed.]. Cum autem de terra effoditur, mox in fontem, id est queckbornen, per diem et per noctem unam ponatur, et sic omne malum et contrarius humor qui in ipsa est eiicitur, id est uszgebiszen, ita quod amplius ad magica et ad fantastica non valet.
2 Sed cum de terra eradicatur, si tunc cum terra sibi adhaerente deponitur, ita quod in queckborn non purgatur, ut dictum est, tunc ad multas inutilitates magicorum et fantasmagorias nociva est, velut etiam multa mala cum idolis aliquando facta sunt [Sed cum de terra---facta sunt desunt in ed.]. Quod si quis vir aut per magica, aut per ardorem corporis sui incontinens est, accipiat speciem feminae huius herbae quae in praedicto fonte purgata est, et hoc quod in eadem herba, inter pectus et umbilicum suum per tres dies et per tres noctes ligatum habeat, et postea eumdem fructum in duas partes dividat, atque super utrumque lanckun [ilium ed.] partem unam per tres dies et per tres noctes ligatum teneat.
3 Sed et sinistram [dextram ed.] manum eiusdem imaginis pulverizet, et huic pulveri modicum gamphora addat, et eum ita comedat et curabitur [Sed et---curabitur desunt in ed.]. Quod si femina eumdem ardorem in corpore suo patitur, speciem masculi eiusdem imaginis inter pectus et umbilicum recipiat, et, sicut supra dictum est, et ipsa cum ea faciat.
4 Sed et dexteram manum eius pulverizet et modicum de gamphora addat, et pulverem istum, sicut praefatum est, comedat, et ardor ille in ea exstinguitur. Sed qui in capite qualicunque infirmitate dolet, de capite eiusdem herbae comedat, quomodocunque velit; aut si in collo suo dolet, de collo illius comedat; vel si in dorso, et de dorso illius; vel si in brachio et de brachio illius, vel si in manu et de manu illius, vel si in genu et de genu illius, vel si in pede et de pede illius [Vel si in brachio---de pede illius om. ed.] comedat; aut in quocunque membro dolet et de simili membro eiusdem imaginis manducet, et melius habebit.
5 Species autem masculi eiusdem imaginis ad medicamenta plus valet quam species mulieris, quoniam masculus muliere fortior est.
6 Et si aliquis homo in natura sua ita dissinnatus est quod semper tristis est et quod in aerumpnis est semper, ita quod defectum et dolorem assidue in corde suo habet, accipiat mandragoram, cum iam de terra eradicatur, et in queckborn, ut praedictum est, per diem et per noctem ponat, et tunc de fonte ablatum in lectum suum iuxta se ponet, ita de sudore suo eadem herba incalescat et dicat [Orationes huiusmodi in hoc nostro opere occurrunt II, 14; III, 20, 25; IV, 1, 2, 6, 7, 8, 13, 18; VII, 3, 9.]: «Deus, qui hominem de limo terrae absque dolore fecisti, nunc terram istam, quae nunquam transgressa est, iuxta me pono, ut etiam terra mea pacem illam sentiat, sicut eam creasti.
7 » Quod si mandragoram non habes, accipe inicium, id est primum cespitem de fago [primum erumpentes grossos de fago ed.], quoniam eamdem naturam feliciter in hoc opere habent; sed ita eos de ramusculis suis abrumpas, ne eos frangas, hab5624.43 sed ut integros de ligno auferas, et eos in lectum tuum iuxta te pone, ut de te incalescant, et ut sudorem de corpore tuo accipiant, atque eadem verba quae praedicta sunt super eos dic, et laetitiam recipies, et in corde tuo medelam senties.
8 Et idem de cedro et aspin facere potes, et te iuvabit.
1 Winda frigida est, fortes vires non habet, et nec multum utilis est. Nam si aliquis homo eam comederit, nec inde doleret, nec ei prodesset. Sed si ungues in aliquo homine grindig iam esse incipiunt, [scabiem iam incipiunt habere ed.] et cum in initio est, accipiat windam et tundat, id est stampe, et modicum quecksilber [vivi argenti ed.] addat, et ista simul mische, et tunc super ungues ponat, et panno liget, et pulchri erunt.
1 Boberella. Et cui oculi caligant, accipiat rubeum pannum de serico, et boberellen desuper striche liniendo; et cum dormitum vadit, super oculos suos pannum sericum ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et cui aures dyszent, ita quod inde quasi surdus est, boberellen accipiat, super filtrum eas lineat, et super totum collum et super nack usque ad aures eumdem filtrum ponat, et liget, et hoc saepe faciat cum dormitum vadit, et dizo in auribus cessabit.
2 Boberellam in fumo etiam aliquantulum aridam fac, et comede, et dumphen aliquantulum compescit, quamvis modice. hab5624.44 Sed qui interius per viscerum ulcera dolet, furfures tritici accipiat, et in patella cum boberella calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omni ventri et umbilico suo saepe circumponat, et curabitur.
1 Binsuga [Apiago ed.] calida est, et homo qui eam comederit libenter ridet, quoniam calor eius splen tangit et inde cor laetatur. Sed cui wisza [albugo ed.] in oculo crescit, eam de terra eradicet, et iam eradicatam in aqua vivi fontis ponat per noctem, et tunc de aqua ablata, in patella sweysze, et ita calidam super oculum illum ponat, et hoc per tres noctes faciat, et wisza in oculo eius curabitur, et evanescet.
1 Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat, [sicut et ille qui super alios esse appetit, add. ed.] ab aliis hominibus odio habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere maiorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit.
2 Et qui rectam digestionem habere non potest, sunnewirbel et maiorem clettam aequali pondere accipiat, et in sole aut super ignitum laterem exsiccet, et ita in pulverem redigat, et huic pulveri secundum terciam partem unius istorum lucidum aut assum sol addat, et tunc cum melle, ex eo, honigwurtz [potum ed.] faciet, et ita pransus et hab5624.45 ad noctem saepe bibat, et digestionem ad rectum tempus habebit.
3 Et hoc modo herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat [Et hoc modo---prohibeat desunt in ed.].
1 Hoppho [Humulus ed.] calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera eius gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.
1 Lilim valde calida est. Et homo qui de splene, aut de stomacho, aut de infirmis visceribus demphig est [spiramen difficulter emittit aut immittit ed.] velut circa pectus suum sit virdumet [contritus sit ed] ita tamen quod in pulmone non dolet, iste lilim accipiat, et eum cum modica cervisia, modico melle addito, coquat, et sic per pannum colet, et tunc ieiunus ac pransus, ac cum dormitum vadit, saepe bibat, et levitatem ac bonam eructuationem ei facit, ita quod de praedictis infirmitatibus melius habebit. Sed et qui infirmos humores in se habet, ita quod de his flecma in ipso erescit, lilim in puro vino coquat, et tunc poleium in modico aceto stamphe [contundat ed.], et tunc cum praefato lilim et vino in quo coctum est welle [fervere faciat ed.] ac per pannum colet, atque in vasculo aliquo tegat, id est demphe, dum infrigescat, et sic pransus et ad noctem saepe bibat, et primam humiditatem in co verswindet, et humores in ipso purgat, et flecma minuit, velut vulnus purgatur.
1 Selba [Salvia ed.] calidae et siccae naturae est, et magis de calore solis quam de humiditate terrae crescit, et contra infirmos humores utilis est, quia sicca est. Nam cruda et cocta bona est illi ad comedendum quem noxii humores fatigant, quoniam eos compescit. Accipe enim salviam et pulveriza eam, et pulverem istum cum pane comede, et superfluitatem malorum humorum in te minuit. [Et qui ab aliqua sordida re fetorem patitur, salviam naribus infigat, et ei prodest add. ed.] Sed et si quis in superfluitate flecmatis habundat, aut si quis foetentem anhelitum habet, salviam in vino coquat, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et mali humores ac flecma in ipso attenuantur.
2 Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantulum virgicht est [per paralysim fatigatur ed.] salviam in aqua coquat et bibat, et humores et flecma in eo minuuntur.
3 [Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantum per paralysin fatigatur, salviam in aqua coquat, ut praedictum est, et eam bibat, et calor eius cum aqua delinitus, paralysin in homine compescit. Nam si homini isti cum vino daretur, vinum paralysiacos humores in ipso modum suum transilire faceret. Qui autem fastidium comedendi habet, salviam accipiat, et minus de cerefolio, et modicum de allio, et haec in aceto simul contundat, et sic condimentum faciat, et cibos quos comedere vult in eo intingat, et appetitum comedendi habet. Cum cibus qui madidum succum habet hominem in capite dolere facit, salviam, et origanum, et foeniculum aequali pondere accipiat; et marrubii plus quam horum omnium sit, et ad succum contritum butyrum sufficienter addat; vel si illud non habuerit, arvina addita, ex his unguentum faciat, et caput inungat: et melius habebit. Si etiam malus fumus de stomacho ad ilia hominis extenditur, et eum ibi dolere facit, salviam accipiat et quinquies tantum seuwurtz ut salviae est, et decies tantum rutae ut salviae; et herbas istas in nova olla cum aqua usque ad primam ferventem ebullitionem coquat; et deinde expressa aqua, easdem herbas ita coctas et calidas super locum ubi dolet ponat, et panno desuper liget. Si quis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, salviam in aqua coquat, et per pannum colet; et eam calidam saepe bibat, et curabitur. Si etiam mali, et concreti, et venenosi humores in homine superabundaverint, et eum sanguinem exscreare et movere per aliqua tempora fecerint, interim nullam medicinam idem homo sibi adhibeat, ne sanguis, per medicinam exterritus, ipsum interius exulceret, et plus solito effluat; sed postquam sanguis aliquantum cessaverit, salviam in leni et suavi vino modica aqua mixta coquat; modico quoque oleo olivae aut butyro addito, et cocto, per pannum colet, et modice, non ieiunus, sed pransus bibat: et eum confortat, et interius sanat. Add. ed.]
1 Ruta de forti et de plena, id est queckin, viriditate terrae magis quam de calore crescit; et calorem temperatum in se habet, sed tamen magis calorem. Est fortis viribus in humiditate, et bona contra aridas amaritudines quae in illo homine crescunt in quo recti humores deficiunt. Sed et melior et utilior est cruda quam pulverizata in comestione. Et comesta iniustum fervorem sanguinis in homine compescit.
2 Nam calor rutae iniustum calorem melancoliae attenuat, et iniustum frigus melancoliae temperat; et ita homo ille, qui melancolicus est melius habebit, cum eam post alios cibos comedit. Sed et si quis alium cibum comederit unde dolet, rutam postea comedat, et minus dolet.
3 hab5624.48 [Homo quoque qui humentes oculos habet, rutam accipiat, et bis tantum salviae, et cerefolii bis tantum ut salviae, et herbas istas in mortario modice contundat, ut aliquantum succi reddant; et deinde easdem herbas ita contritas claro ovi intingat, et ad noctem, cum dormitum vadit, illas super frontem usque ad utraque tempora ponat, et malos humores extrahunt; vel is aliquis de pomo succum sugat. Qui nigros seu turbulentos oculos habet, ut aliquando nubes est, et in eis aliquo modo caligat, succum rutae accipiat, et bis tantum puri liquoris mellis, et modicum boni et clari vini his commisceat, et micam triticei panis his imponat, et super oculos suos in nocte cum panno liget. Quod si homo in renibus et in lumbis interdum dolet, hoc multoties de infirmitate stomachi fit: tunc idem homo rutham et absinthium aequali pondere accipiat, ei plus his de arvina ursi addat, et haec simul contundat, et cum his circa renes et lumbos suos ubi dolet se iuxta ignem fortiter inungat. Si homo aliquando ita in delectatione commovetur, quod sperma ad articulum emissionis pervenit, sed tamen intra in corpore aliquo modo retentum fuerit, et inde infirmari coeperit, rutam et modicum minus de absinthio accipiat, et succum eorum exprimat, et huic succo zuccharum, et plus de melle, et tantum vini quantum succorum istorum est, addat, et ignito chalybe in nova olla, aut in patella quinquies calefaciat, et posquam modicum comederit, istud calidum bibat. Quod si in hyeme est, quod praedictas herbas habere non potest, baccas lauri et bis tantum de dictamno pulverizet, et post modicum cibi, in calido vino ignito chalybe calefacto bibat; et sic noxius livor qui in eo remansit cum urina et digestione egeritur. Si quis autem homo comederit, unde mox dolet, rutam et bis tantum de salvia cum sale temperatas statim comedat et melius habebit. Add. ed.]
1 Ysophus siccae naturae est, et temperate calidus existit, et tam magnae virtutis est, quod lapis etiam ei resistere non potest, quin ibi crescat ubi seminatur. Et saepe comestus infirmas et foetidas spumas humorum purgat, id est reyniget, sicut calor in olla wellet [spumas eiicit ed.], et ad omnes cibos utilis est.
2 Coctus utilior enim est et pulverizatus quam crudus. Et comestus iecor querck facit, et pulmonem aliquantulum purgat. Nam et qui hus [tussitat ed.] et de iecore dolet, et qui dumphet de pulmone dolet, et uterque istorum yssopum aut cum carnibus, aut cum sagimine comedat, et meliorabitur, quia si quis yssopum, aut solo vino aut sola aqua addita, comederit, plus inde laeditur quam iuvetur.
3 Sed et qui in iecore aut in pulmone dolet, laquiricium accipiat, et cynamomi plus quam laquiricii, et yssopi plus quam istorum duorum, et feniculi plus quam istorum trium, et haec in nova olla coquat, sufficienter melle addito, ita ne amaritudo in eis sit, et fortissime coquat, et tunc ollam istam cum eisdem herbis per novem et totidem noctes, et tunc per pannum colet, et sic bibat.
4 Nam si in iecore aut in pulmone valde dolet, in novem hab5624.49 diebus per singulos dies bibat. Sed antequam in mane diei bibat, modicum comedat, et tunc bibat. Sed ad noctem satis comedat, et cum dormitum vadit, satis ex eo bibat. Si autem in pulmone modice et in iecore dolet, eodem modo tribus diebus transactis bibat, et hoc saepe faciat, et curabitur, nisi Deus non velit.
5 hab5624.49-17 [Sed si iecur de tristicia hominis infirmatur, antequam infirmitas in eo superabundet, pullos gallinarum coquat cum hysopo, et tam hysopum quam pullos istos saepe comedat. Sed et crudum hysopum vino impositum frequenter manducet, et idem vinum bibat, quia hysopus ei utilior est ad infirmitatem istam quam illi qui in pulmone dolet. Add. ed.]
1 Feniculum suavem calorem habet, nec siccae nec trigidae naturae est. Et crudum comestum, hominem non laedit. Et quocumque modo [comedatur] laetum facit hominem, et suavem calorem ac bonum sudorem ei infert, atque bonam digestionem facit. Semen quoque eius calidae naturae est et utile ad sanitatem hominis, si aliis herbis additur in medicamentis. Nam qui feniculum aut semen eius ieiunus quotidie comedit, malum flecma aut putredines in eo minuit, atque foetorem anhelitus eius compescit, et oculos eius clare videre facit [bono calore, et bonis viribus suis. Qui autem aliqua contrarietate occupatus dormire non potest, si in aestate est, foeniculum, et bis tantum millefolii modice conquat, et aqua expressa, herbas istas calidas temporibus et fronti et capiti circumponat, et desuper panno liget. Sed et viridem salviam accipiat, et eam vino modice aspergat, et sic supra cor suum, et circa collum suum ponat, et dormitione alleviabitur. Quod si in hyeme est, semem foeniculi, et radicem millefolii in aqua coquat, et capiti, ut praedictum est, circumponat, et salviam pulverizatam, et vino modice madefactam super cor et collum ponat, et melius habebit. Cum vero aliquis griseos oculos habens, in eis aliquo modo caligat, et dolet, cum dolor ille adhuc recens est, foeniculum vel semen eius terat, et sic sumat succum eius, et rorem quem super recto gramine invenerit, et modicum farinae similae, et hoc tortello commisceat, et in nocte oculis suis circumponat, et panno liget, et melius habebit. Sed et si aliquis oculos similes turbidae nubi, quae nec ad plenum ignea, nec ad plenum turbida, sed aliquantum glauca, et in eis caliginem et dolorem sustinet, foeniculum si in aestate est, terat, vel si in hyeme est, semen eius tritum claro ovi bene despumato imponat, et cum dormitum se collocat, oculis superponat, et caliginem oculorum minuit. Si etiam nimius dolor prae multo fluore in naribus hominis excreverit, foeniculum, et quater plus de aneto accipiat, et super lapideam tegulam tecti, vel super tenuem laterem igne calefactum ponat, et hac et illac foeniculum illud et anetum verset, ut fumiget; et fumum istum et odorem eius naribus et ore introrsum in se trahat, et deinde herbas illas ita calefactas cum pane comedat. Hoc autem per quatuor, aut per quinque dies faciat, ut illi effluentes humores tanto suavius separentur. Homo autem qui malum livorem in infirmo stomacho suo habet, foeniculum accipiat, et modicum plus de urtica, et levistici bis tantum ut istorum duorum est, et ex his cum modica farina, aut modico pane cibum faciat, et saepe comedat, et infirmo stomacho livorem aufert. Homo etiam quem melancholia laedit, foeniculum ad succum contundat, et frontem, et tempora, et pectus, et stomachum saepe perungat, et melancholia in eo cessabit. Sed et quis assas carnes, vel assos pisces, vel aliud quicquam assum comederit, et inde dolet, mox foeniculum vel semen eius comedat, et minus dolebit.
2 Si etiam interdum a malis humoribus in virilibus viri inflatio pessimi tumoris insurgit, quae illum ibi dolere facit, foeniculum accipiat, et ter tantum fenugraeci, et modicum butyri vaccarum, et haec simul contundat, et desuper ponat, et malos humores extrahunt. Deinde idem vir tortellos ex quibus cervisia fit accipiat, et cum calida aqua eos modice faciat, et sic calefaciat, et super praefatum tumorem ponat. Sed et si praegnans mulier in partu multum laborat, tunc cum timore et magno moderamine suaves herbulas, ut foeniculum, et asarum in aqua coquat, et expressa aqua, ita calide circa femora et dorsum eius ponantur, et desuper panno ligato suaviter teneantur, ut dolor, et claustra illius tanto suavius et facilius solvantur. Homo quoque semen foeniculi accipiat, et ad medietatem eius galangam, et ad eamdem medietatem dictamnum, et ad medietatem dictamni pilosellam, et haec simul pulverizet, et per pannum colet, et post modicam horam prandii, pulverem hunc calido vino, et non fervente imponat, et bibat. Et pulvis iste hominem qui sanus est, sanum retinet, infirmum autem confortat, et digestionem homini parat, et vires tribuit, et bonum et pulchrum colorem faciei subministrat, et unicuique homini, sive sanus, sive infirmus sit, post cibum eius comestus prodest. Quod si oves infirmari incipiunt, foeniculum, et plus de aneto accipiat, et in aquam ponat, ut aqua saporem ab eis accipiat, et infirmis ovibus ad potandum imponat. Add. ed.]
1 Dille [Anetum ed.] siccae, et calidae, et temperatae naturae est. Et quocunque modo comedatur, tristem facit hominem. Et crudum non valet ad comedendum, quia maiorem humiditatem terrae in se habet quam feniculum, et aliquantulum quondam pinguedinem de terra sibi attrahit, unde malum est homini crudum ad comedendum, sed tamen hab5624.50 coctum comestum gicht compescit, et ita utilis est in comestione.
2 [Cui ergo multus sanguis de naribus fluit, accipiat anetum, et bis tantum millefolii, et has herbas virides fronti, temporibus, et pectori suo circumponat. Et hae herbae virides esse debent, quoniam virtus earum in viriditate praecipue viget. Quod si in hyeme est, herbas istas pulverizet, et ipsum pulverem modico vino aspersum in saccellum ponat, et fronti, temporibus, et pectori superponat, ut praedictum est. Igitur ut homo delectationem et libidinem carnis in se extinguat, accipiat in aestate anetum, et bis tantum bachminzae, et brochvurtz modicum plus, et radicem irs Illyricae, et haec omnia in acetum incidat, et ex eis condimentum faciat, et sic frequenter cum omnibus cibis suis comedat. In hyeme autem haec pulverizet, et pulverem item cum escis suis manducet, quia viriditatem earundem herbarum tunc habere non potest. In humida enim et leni aura, quia tunc boves facile infirmari incipiunt, anetum, et minus de radice irs Illiricae pabulo eorum intermisce, et pravos humores in eis consumit. Add. ed.]
1 Petroselinum robustae naturae est, et magis calorem quam frigus in se habet; et de vento ac humiditate crescit. Et melior et utilior est homini crudum quam coctum in comestione. Et comestum febres quae hominem concutiunt, sed leniter tangunt, attenuat; sed tamen in mente hominis gravitatem generat.
2 hab5624.50-28 Sed qui in corde, aut in splene, aut in latere dolet, petroselinum in vino coquat, modico aceto addito et satis de melle, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et eum sanat. [Sed et qui infirmum stomachum habet, petroselinum accipiat, et bis tantum feniculi, et lanariae tantum ut petroselini, et ex his pulmentum faciat, cui butyrum aut bovinam arvinam et assum sel addat, et sic coctum saepe comedat. Sed et qui allium comedit et inde dolet, mox petroselinum comedat et minus dolebit add. ed.] Et qui de calculo dolet, petroselinum accipiat, et adde ei tertiam partem steinbrechent [Saxifricam ed.], et haec in vino coquat, et per pannum colet, et hoc in asso balneo bibat.
3 Et iterum petroselinum, et adde ei tertiam partem steinbrechen, in aqua coquat, et ignitos lapides eiusdem balnei assi cum eadem aqua perfundat, et hoc saepe faciat et melius habebit.
4 [Item qui a paralysi torquetur, petroselinum et foeniculum aequo pondere accipiat, et modicum minus de salvia; et herbas has simul in mortario modice terat, et eis rosatum oleum olivae addat, et in locum ubi patitur ponat, et desuper cum panno liget. Et qui mollem carnem habet, et de superfluis potationibus de gutta in aliquo membro suo fatigatur, petroselinum accipiat, et quater tantum de ruta, et in patella cum oleo olivae frixet; vel si oleum hoc non habuerit, cum hyrcino sepo infrixari faciat, et herbas istas calidas loco ubi dolet ponat, et pannum desuper liget, et melius habebit. Add. ed.]
1 Apium calidum est, et plus viridis naturae quam siccae; multum hab5624.51 succum in se habet, et crudum non valet homini ad comedendum, quoniam ita malos humores in eo parat. Coctum autem non nocet homini ad comedendum, sed sanos humores ei facit. Quocunque autem modo comedatur, vagam mentem homini inducit [quia viriditas eius eum interdum laedit, interdum tristem in instabilitate facit. Et homo qui humectantes oculos habet, ita quod de superabundantibus humoribus lacrymas stillando superfundunt, apium accipiat, et parum plus foeniculi, et haec ad succum contundat, et in claro ovi absque vitello eius intingat, et cum noctem dormitum vadit, eas super humectantem oculum cum panno liget, et haec saepe faciat, et curabitur. Add. ed.] Qui autem de gicht ita fatigatur quod os eius contrahendo torquetur, et quod membra eius trement, et quod etiam in aliis membris suis contrahitur, semen apii pulverizet et addat ei tertiam partem rutae et etiam nucis muscatae minus quam pulveris rutae sit, et gariofiles, minus quam nucis muscatae, et steinbrechen minus quam gariofiles et haec omnia in pulverem redigat, et tam ieiunus quam pransus pulverem istum comedat, et gicht ab eo cessabit, quia optimum remedium contra gicht est.
2 Sed qui a gicht fatigatur, etiamsi pulverem istum saepe comederit, gicht ab eo fugat, ne laedatur.
1 Kirbele [Cerifolium ed.] siccae naturae est, et nec de forti aere, nec de forti humiditate terrae crescit, sed in debili aura, antequam fertilis calor aestatis oriatur; sed tamen magis calida est quam frigida, et idem calor sanus est. Et inutilibus herbis aliquantum assimilatur, quia si crudum comeditur, multum fumum in capite hominis parat.
2 Nam nec coctum nec crudum corpori hominis ad comedendum prodest, nisi quod tantum ad medicamenta valet, et fracta vulnera viscerum sanat. Kirbelam enim tunde, id est stamphe, et succum eius exprimendo infunde vino, et da ei bibere, qui fracta vulnera viscerum habet, et haec saepe faciat, et curabitur.
3 [Cum autem homo aliquando crudum cibum comedit, mali humores eorumdem ciborum, quia per nullum condimentum temperati sunt, ad splen ascendunt, et illud dolere faciunt, unde idem homo cerifolium accipiat, et minus de aneto, et cum triticeo pane in aceto, velut offas, et condimentum faciat, et frequenter comedat. Postea etiam semen lini accipiat, et illud in sartagine coquat, et expressa aqua in saccellum fusum loco splenis, quanto calidius pati potest, cum saccello superponat. Homo quoque qui diversa ulcera et scabiem patitur, cerifolium accipiat, et ter plus de polypodio, et enulae quinquies plus quam cerifolii sit, et haec in aqua coquat; postea aqua expressa, et per pannum colata, eam in sartaginem fundat, et modicum novi thuris, et sulphuris addat, et novam arvinam porci plus quam aliorum praedictorum sit addat, ut simul in sartagine super ignem aliquantulum velut unguentum inspissetur. Et cum unguento dolens circa ulcera se inungat; haec autem per quinque dies faciat, et cutis et caro eius per istud transfundantur, et postea idem dolens balneo se abluat, quatenus livores isti et foetor de ipso auferantur. Add. ed.]
1 Pungo calidae naturae est; et qui ex eo mus coquit [ex eo solum cibum facit ed.], sagimine aut oleo addito, et sic comedit, ventrem eius velut quaedam potio solvit. Et etiam comesta gicht compescit.
1 Crasso [Nasturtium ed.] magis calidus quam frigidus est, et etiam humidus existit, et plus de viriditate terrae quam de sole crescit; et comesta malos humores in homine auget, et splen laedit, [quoniam illud molle est et facile laeditur add. ed.]
1 Burncrasse calidae naturae est, et comesta non multum prodest homini, nec multum laedit. Sed qui gelsucht [regium morbum ed.] habet aut fiber, iste burncrasse in patella sweysze, et sic calidum saepe comedat, et curabit eum. Et qui comestos cibos vix digerere potest, burncrasse item in patella sweysze, quia vires eius de aqua hab5624.53 sunt, et sic comedat, et iuvabit eum.
1 Burtel [Portulaca ed.] frigidum est, et comestum livorem et slim in homine facit, nec homini ad comedendum prodest.
1 Bachmyntza calida est, sed tamen aliquantulum frigida, et moderate comedi potest, et comesta nec prodest homini, nec multum ei obest. Cum de multis cibis et potibus stomachus eius gravatur et inde dumphet, iste bachmyntzam aut crudam aut coctam cum carnibus, aut in suffen aut in muse coctam saepe comedat, et dumpho cessabit, quia pinguia et calida viscera et smero eius aliquantum infrigidat, et ita dumpho minuetur.
2 Sed qui de infirmo pulmone dumphet, ille flecma excreat, et vix se movendo tussitat; qui pinguedine et de multis cibis et potibus dumphet, ille tantum anhelitum difficiliter trahit, et flecma non excreat, et ita discernitur et ista bachmyncza utatur, sicut praedictum est.
1 Alia Myntza [Mentha ed.], quae magna, est calida magis quam frigida. Ista tundatur, et ubi suern [sotim ed.] aut snebelcza hominem comedendo laedunt, illud circa desuper liget, et morientur.
1 Minor Myntza [Mentha ed.] quae dicitur, calida magis quam frigida est. Et illa tundatur, et oculis ubi augswer est [qui livorem dolendo patiuntur ed.], superponatur, et panno ligetur, et sic augswer extrahit. Sed et qui frigidum hab5624.54 stomachum habet et cibos digerere non potest, istam minorem mynczam aut crudam, aut cum carnibus, aut cum piscibus coctam comedat, et stomachum eius calefacit, et digestionem parabit.
1 Rossemyntza [Roemische mentha ed.] moderati caloris est et acuti, sed tamen aliquantum temperati est. Et quem gicht laedit, istam tundat, et succum eius per pannum colet, et modicum vini addat, et ita mane et sero et ad noctem illam bibat, et gicht cessabit. Et ut sal omnem cibum moderate additum temperat, quia, si nimium aut si minus parum ad cibos additur, malum est, sic Romische Myntza, aut carnibus, aut piscibus, aut spise, aut muse moderate addita, bonum saporem illi cibo praestat et bonum condimentum.
2 Et sic etiam comesta stomachum calefacit et bonam digestionem parat.
1 Allium rectum calorem habet, et de fortitudine roris crescit, et queck habet [et vegetatur ed.], id est a primo somno noctis usque iam dum diescere fere incipit et cum iam matutinum est. Sanis et infirmis [Et cum maturum est, sanis et infirmis, etc., ed.] ad comedendum sanabilius est quam porrum. Et crudum comedi debet, quia qui illud coqueret, quasi perditum vinum fieret, id est seiger, quia succus eius temperatus est et rectum calorem habet.
2 Nec oculis obest, verum tamen propter calorem eius sanguis circa oculos hominis valde erigitur, sed postea puri fiunt. Sed moderate comedatur, ne sanguis in homine ultra modum incalescat. Cum autem allium vetus est, sanus et rectus fructus eius evanescet; sed si tunc aliis cibis temperatur, ad vires suas redit.
1 Alslauch [Aschalonia ed.] frigida et venenosa est, et nec sano nec infirmo ad comedendum valet. Sed tamen qui eum comedere vult, prius eum in vinum ponat, et in eo beysze [temperet ed.], et sic tam sanus quam infirmus comedat. hab5624.55 Attamen infirmo est melior crudus modice sumptus quam coctus, quia si coctum comederet [Add. ex edit.: ei in ventre quosdam morsus faceret.]; et ideo cum eum crudum comedere voluerit, eum prius in vino beysze, ut praefatum est.
1 Porrum quod dicitur Lauch [Quod---Lauch om. ed.] et velocem ac inutilem calorem in se habet, ut vile lignum, scilicet spachin [virgultorum sepium ed.], quod velociter accenditur et velociter cadit; et homini inquietudines in libidine facit. Et crudum comestum tam malum et contrarium est homini ut venenosa et inutilis herba, quia sanguinem et tabem et humores hominis in contrarium, id est wal pervertit, ita quod in homine sanguis per eum [recte] non crescit et quod tabes in eo per illum non minuitur, et quod mali humores in eo non mundantur. Sed qui porrum [crudum] comedere vult, in vino, sale addito, aut in aceto primo beysze, ita quod in vino aut in sale tam diu iaceat usque dum in eis sic temperetur quod malas vires suas in illis perdat; sicque a mane usque ad mediam diem, aut a nona usque ad vesperam; et sic temperatum bonum est sanis ad comedendum. Crudum autem melius est hoc modo sanis quam coctum.
2 Sed infirmis nec crudum nec coctum valet comedere, quia eorum sanguis rectum calorem non habet, et quia tabes eorum turbida est, et quia humores eorum spumosi, id est feymechte sunt. Et ideo si semper infirmus illud comederet, haec omnia in eo pervertit [Quia eorum sanguis---pervertit om. ed.]. Quod si tamen aliqui infirmi magnum appetitum habuerint ad comedendum porrum, illum crudum, ut supra dictum est, temperatum modice comedant, quia crudum sic melius est hab5624.56 quam coctum. [Et medicamentis non multum congruit quia instabili aura crescit, scilicet cum calor aurae humiditatem, humiditas calorem in se habet. Add. ed.]
1 Omnis Lauch [Porrum ed.] qui cavus est ut hol, ut surige et prieslauch et planza et similes, nimis calidi non sunt, sed temperati, et aliquantum quasi vinosum succum habent. De vento ac humiditate terrae crescunt, sed praecipue inter alios Lauch [minus] nocivus est, nec procellas in humoribus hominis parat, et cito digeri potest.
2 Sanis autem crudus comestus non nocet; infirmis autem coquatur, ne humiditas eius ad humiditatem illorum iungatur, quoniam infirmi diversos humores in se habent [Ne humiditas---habent om. ed.]
1 Unlauch [Cepe ed.] rectum calorem non habet, sed acutam humiditatem, et de rore illo queck [vegetatur ed.] qui est circa ortum diei, id est cum vires roris iam elabuntur. Et crudus tam nocivus quam venenosus est ad comedendum, ut succus inutilium herbarum; coctus ad comedendum sanus [quia per ignem nociva quae in eo sunt minuuntur cad. ed.]. Et illis qui vidden, aut fiber, aut gicht habent, bonus est coctus.
2 Illis autem qui magensich sunt [qui infirmum et debilem stomachum habent ed.], tam crudus quam coctus dolere facit, quia humidus est [Quia---est om. ed.].
1 Kole et Weydenkole et Kochkole [Caulis, et Wendolkoel, et rubeae caules ed.] humidae naturae sunt, et kappus aliquantum plus frigidum quam calidum est, et aliquantum siccae naturae, et de livore roris et aeris crescunt. Et exinde quasi vires et viscera habent, et succus eorum aliquantulum inutilis est, et infirmitates in hominibus ab eis generantur, et debilia viscera vulnerantur.
2 Sed sani homines qui fortes venas [habent], nec multum pingues sunt, si haec comederint, ea in viribus suis superare poterunt; pinguibus autem hominibus nociva sunt, quia caro eorum in succo abundat, et comesta ipsis fere ita obest [Quia caro---obest des. in ed.] quemadmodum infirmis. Et in muse et cum carnibus cocta nociva sunt, et malos humores augent magis quam minuant [Et in muse---minuant om. ed.].
1 Wiszgras [Weggrasz et Suregrasz et Roemesgrasz ed.] hab5624.57 temperatae naturae ac temperate sicci sunt, atque sanis et infirmis sunt quasi melda et latichen [quasi medela ed.] ad comedendum, et nocivos humores non generant, et faciliter digeruntur cum sanitate.
1 Stutgras, quae minores sunt, debiles et infirmos humores in debilibus hominibus parant, atque melancoliam in eis augent; gravia sunt ad digerendum, et ita contraria homini ad comedendum, ut unkrut [quoniam viriditas eorum mala est. Add. ed.]
1 Kurbesa [Cucurbita ed.] sicca et frigida sunt, atque de aere crescunt, et tam infirmis quam sanis ad comedendum bonae sunt [Hic in ed. ponitur cap. De peponibus: Pepones humidae et frigidae sunt et de humiditate---non valent.], ac de humiditate terrae crescunt, et amaritudinem humorum in hominibus movent, et infirmis ad manducandum non valent.
1 Ruba [Rapa ed.] magis calida est quam frigida, et gravis in stomacho hominis est, sed tamen facile digeri potest. Et qui crudum comedere vult, exteriorem corticem totam auferat, quod spissa sit, quia viriditas illius hominem laedit, et cortice ablata, id quod interius est comedat. Sed cocta melior est quam cruda, et malos humores non parat.
2 Quod si aliquando humor in ulceribus exsurgescit, rubam comedat, et ulcus compescitur. Sed si quis aut in pulmone dumphet, si rubam coctam aut crudam comederit, eum et in pulmone aliquantulum fatigat [quia tantas vires non habet ut magnis infirmitatibus resistat. Add. ed.]
1 Retich [Radix ed.] plus calida quam frigida. hab5624.58 Sed postquam effoditur, sub terram in humido loco, aut per duos aut per tres dies, fossus ponatur, ut viriditas eius temperetur quatenus tanto melior sit ad comedendum. Et comestus cerebrum purgat, et noxios humores viscerum minuit. Nam si fortis et pinguis homo retich comedit, eum curat et interius purgat; infirmum autem et corpore aridum laedit. Sed si infirmus eum comedere voluerit, ipsum super ignitum lapidem prius exsiccet, et in pulverem redigat, atque huic pulveri lucidum vel assum sal addat, et semen feniculi, et ita cum pane comedat, et foeditatem eius interius purgat, ac ipsum crefftiget [confortat ed.]. Sed qui plurimum flecma in se habet, redich sic pulverizet, et mel cum vino coquat, et pulverem istum inmittat, et modice infrigidatum tam pransus quam ieiunus bibat, et pulvis iste flecma ab eo purgat [Reliqua desunt in ed.], et mel facit ne aridus fiat.
2 Quod autem facere sentitur comestus, hoc est quod malos humores et fetores de homine expellit. Qui autem retich comedit, galgan postea comedat, et fetorem anhelitus comprimit, et sic hominem non laedit.
1 Latich [Lactucae ed.] domesticae quae comedi possunt valde frigidae sunt, et sine condimento comestae inutili succo suo cerebrum hominis inane faciunt, stomachum infirmitate implent. Unde qui eas comedere vult, primum aut dille [aneto ed.], aut aceto, aut allio beysze, [condiat et temperet ed.] ita quod his perfusum sit brevi tempore antequam comedatur. Et si hoc modo temperatum comederit, cerebrum hab5624.59 confortant et bonam digestionem parant. [Si quis dolorem, seu tumorem in gingivis patitur, lactucas accipiat; vel si eas non habuerit, primum nascentia folia de quercu sumat, et parum plus de cerifolio addat, et haec modice terat, et vinum eis addat, et ori suo imponat, et aliquandiu in ore teneat, et iniustos humores gingivarum expellunt. Add. ed.].
1 Sed agrestes lactucae eamdem fere naturam habent. Qui autem lactucas quae inutiles sunt et quae vukrut dicuntur aut crudas aut coctas comederet, amens, id est unsinnig fieret, et in medulla vacuus efficeretur, quia illae nec calidae nec frigidae sunt, sed tantum inutilis ventus qui fructus terrae arefacit, id est derret, et nullum fructum affert; et lactucae illae de spuma terrae sudoris crescunt, et ideo inutiles sunt. [Sed si asinus in ventre dolet, agrestem lachicam ad furfures in aqua modice calefactos inscidendo misce, et hoc saepe fac, et curabitur. Si quis etiam scrofulas habet, antequam rumpantur, accipiat lactucam, maiorem scilicet, quae exterius alba, et interius viridis est, et iuxta eamdem abrumpat secundum latitudinem scrofularum, et caetera abiiciat, et super illud quod retinuit mel liniat, et sic per tres dies et noctes super scrofulas ponat; et cum illud exsiccatur, iterum eodem modo superponat, et minorari incipient.]
1 Wilde Latich [Silvestres Lactucae ed.] frigidae sunt, et libidinem in homine exstinguunt. Nam vir qui in lumbis superfluus est wilde latich in aqua coquat, et in asso balneo aqua illa se perfundat, et easdem wilde latich ita coctas et calidas circa lumbos suos in balneo ponat, et hoc [saepe] faciat, et libidinem in eo exstinguit, nec ad sanitatem corporis eum nocebit.
2 Et si mulier intumescentem matricem in libidine habet, ita quod incontinens est, et ipsa cum wile latich assum balneum faciat, et in balneo sedens aquam illam in qua coctae sunt, lapidibus ignitis superfundat, et eas etiam ita coctas et calidas super umbilicum suum ponat, et hoc saepe faciat, et libidinem ab ipsa fugabit, ita tamen quod sanitatem corporis eius non minuit.
3 hab5624.60 Ssd etiam sive vir, sive mulier, qui in libidine incontinens est, wilde latich in sole exsiccet et ita in manu sua in pulverem redigat, et pulverem istum in calido vino saepe bibat, et libidinem in eo exstinguit absque laesione corporis sui.
1 Senff [Sinapis ed.] herba quae in campo crescit et in vineis, et comeditur, calida est, sed tamen instabilis caloris, et etiam humida est, ac in illa humiditate indignum frigorem [torporem ed.] habet, quia de variis turbinibus crescit et de diversa aura. Nec utilis [et quamvis pauperes eamdem herbam comedant, inutilis tamen est, add. ed.], est ad comedendum, quia venenosa est et infirmos humores in homine parat, et stomachum gravat; sed tamen cito digeri potest.
2 Sanos autem et macros non laedit, infirmos vero et pingues laedit; nam infirmos in stomacho gravat, pingues autem demphet [halitum difficulter trahere facit. Ed.]
1 Synape valde calidae et aliquantum siccae naturae est, et in temperato calore et frigore, id est temperata aura crescit, et vires arborum seu herbarum habet, quia de vento illo crescit qui poma educit, et quia etiam de viriditate terrae crescit, et inde aliquantum succi habet. Et herba eius nociva est ad comedendum, quia virtus eius debilis et instabilis est; hominem interius decerperet qui eam comederet; sed semen eius alios cibos gesmach habet.
2 Infirmo autem et debili et frigido stomacho non valet, quia eum gravat et non purgat. Sed fortis stomachus eum superat. Oculos autem comestum clarificat, sed fumum in cerebro parat, et quamdam acerbitatem in capite, ita quod illa aliquam humiditatem de capite educit. Sed tamen maius malum et plus nocivum in capite immittit, atque bonam et rectam digestionem non parat, sed cum dolore digestionem educit, et quasi fumum in homine facit.
3 Sed quilibet homo hab5624.61 moderate comedat illud, quia infirmos laedit, quoniam vires in se non habent ut vitetur. Sanos autem non multum laedere potest, quia fortitudo illorum illos reparat. Qui autem synape libenter comedit, vinum calefaciat et ad illud fundat, et sic circumferat, id est zutribe, cum iam comedere vult, et sic comedat, quoniam hoc modo comestum infirmos non laedit, quia inutilitas eius per calorem vini ablata est.
4 Quod si vinum non habet, frigidum acetum ei infundat, et sic comestum non laedit [Quae sequuntur om. ed.] Si ita vino et aceto non temperatur, ad comedendum homini non valet, infirmo enim non prodest etiam, si sanum laedat.
1 Alant [Enula ed.] calidae et siccae naturae et utiles vires in se habet. Et per totum annum, tam arida qua viridis in purum vinum ponatur; sed postquam in vino se contraxerit, vires in ea deficiunt, et tunc illa eiiciatur, et nova imponatur. Et qui in pulmone dolet, eam quotidie ante cibum et post cibum modice sic bibat, et venenum, id est eyther, de pulmone eius aufert, et emigraneam premit, ac oculos purificat.
2 Sed si quis eam frequenter sic biberet, illum prae fortitudine sua laederet. Quod si vinum non habes ut illi imponas, fac cum melle et aqua purum honigwurtz [potum ed.], et Alant impone et bibe ut praedictum est. Accipe etiam vigim [fructum ficus ed.] et bis tantum Alant, et adde galgan, et de his fac luterdrang [purum potum ed.], et bibe, si in pulmone doles et non de aliis infirmitatibus, et bonum est tibi contra infirmitatem pulmonis. Quod si ad infirmitatem pulmonis alias infirmitates habes, tunc noli sic hab5624.62 bibere, quia nimis forte tibi ad bibendum esset, et inde laedereris.
1 Papaver frigidum est, et modice humidum; et grana eius comesta somnum afferunt et pruriginem prohibent, ac effurientes pediculos et lentes compescunt, et in aqua gerrellet comedi possunt; sed cruda ad comedendum meliora et utiliora sunt quam cocta. Oleum vero quod ex eis exprimitur, hominem non nutrit nec reficit, nec sanitatem, nec infirmitatem ei adplenum affert; et idem oleum frigidum est grana autem calida.
1 Babela [Malva ed.] habet in se moderatam frigiditatem, ut ros est, sed tamen plus frigida. Sed nullus homo eam crudam comedat, quia si crudam comederet, quasi quoddam venenum esset, quia slimecht est et quoniam spissos et venenosos humores habet, et illos in homine parat. Illis autem qui infirmum stomachum habent bonum est cocta et nova comesta, scilicet quod iam primo incipit, ita quod inde mus faciat, addito sagimine, et comedat qui digestionem aliquantum parat.
2 hab5624.63 Et pro hac necessitate qui infirmus in stomacho est comedat, sed tamen moderate, ne inde laedatur. Sanus autem eam omnino devitet [In edit. sic legitur hoc capitulum: «Malva moderatam frigiditatem in se habet, ut ros, et ut aer, in mane temperatus est. Et si diversis febribus melancholia tracta cerebrum hominis dolere facit, malvam et bis tantum salviae in mortario tundat, et haec modico oleo olivae aspergat, et hoc a fronte per verticem usque ad occiput suum ponat, et panno liget, et hoc per triduum faciat, et in his tribus diebus circa noctem, aut oleo olivae, aut aceto renovabit, et insuper sic faciat usque dum melius habeat. Ut homo visum oculorum clarificet, supra malvam rorem quaerat, vel supra windam, vel supra folia piri, vel quercus, vel fagi (quoniam haec suavia sunt), et rorem quem in nocte vel in mane invenerit, cum nox clara et pura et suavis est, palpebras et alia oculorum suorum circumungat, et post hoc parumper dormiat. Sed nullus homo malvam crudam comedat, quia illi quasi quoddam venenum esset, quoniam livosa est. Illi autem qui infirmum stomachum habet, bona est, cum iam crescere incipit, cocta, et sagimine addito, quia digestionem aliquantum parat. Et pro hac necessitate infirmus malvam comedat, sed tamen moderate; sanus autem eam omnino devitet.].
1 Herba quae Cletta [Lappa ed.] dicitur, aliquantum contrarium calorem habet, et de succo ac sudore terrae crescit, et utilis [et inutilis] est. Nam radix eius ad nullam utilitatem valet, et folia tam cruda quam cocta periculosa sunt homini ad comedendum, praeter illum cui calculus in corpore nascitur; et ille folia herbae huius optimo vino coquat, et vinum hoc per pannum colatum tam pransus quam ieiunus bibat calidum, et de fortitudine eius in ipso calculus conteritur.
2 Flores quoque eius in pulverem redige, et etiam concham, testudine abiecta, et pulveres istas commisce, ita quod plus sit pulveris de concha. Et si quis grint in capite habet, in ulcera illa pulverem istum per novem aut per quindecim dies proice, et in quarta et in quinta die caput eius lava cum lixivia quae de fagineo, id est buchen, venit, et sanabitur.
1 Distel, tam laevis quam stechelechter [Cardus tam lenis quam hirsutus ed.] velocem calorem habet, qui tamen cito torpet, quia de terra sudat. Et sudor iste terrae, de quo herba haec nascitur, est stechelecht, et tortuosas herbas facit [Reliqua huius capituli desunt in ed.]. Et ut sudor de homine exit, cum ille angustiatur, ita etiam sudor terrae tortuosas herbas emittit, quae hominem lacerant.
2 Et quidem distel est laevis, id est ane stechel, et quidem et homini inutilis est crudus ad comedendum, quia si quis homo eum crudum comederet, sanguinem eius attenuaret, et tabem in eo pararet, ac humores illius in eo zuflossen, ut de bono vino virtus aufertur cum aqua in ipsum funditur, et ob hoc fieret homo inanis sensu et destitutus in sanguine et in humoribus.
3 Sed tamen si distel ille coquitur, et coctus comeditur, hab5624.64 tunc sanis hominibus nec multum obest nec prodest, quia nec sanguini pinguedinem confert, sed tamen esuriem aufert. Infirmos autem tam coctusquam crudus laedit, quia languores in eis excitat. Sed vehedistel frigiditatem in se habet et valde utilis est. Si quis autem stechen in corde seu alio loco vel aliquo membrorum suorum dolet, vehedistel accipiat, et modicum minus de orechten salben, et in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur sic bibat et melius habebit.
1 Urtica valde calida est in genere suo. Nullo modo valet, ut cruda comedatur, propter asperitatem suam. Sed [cum noviter de terra procedit add. Ed.] cocta utilis ad cibos hominibus est, quia stomachum purgat et slim ab eo aufert. Et hoc facit quodlibet genus urticae. [Si de noxiis et malis humoribus qui in homine venenosi sunt, vermes in aliquo homine excreverint, ille succum ardentis urticae, et succum blandoniae, pari pondere, de foliis nucis vel de cortice eiusdem arboris quantum illorum duorum est accipiat, et modicum aceti, et plurimum mellis addat, et in nova olla fervere faciat, et spumam superius abiiciat, et postquam efferbuerit, de igne tollat, et per quindecim dies istud modice ieiunus bibat, sed post cibum sufficienter, et vermes in eo morientur. Et homo qui absque voluntate sua obliviosus est, urentem urticam ad succum contundat, et modicum olei olivae addat, et cum dormitum vadit, pectus suum et timpora cum eo perungat, et hoc saepe faciat, et oblivio in eo minuetur. Et si fervor reumatis de naribus equi fluit, ita quod inde houset, urentem urticam, et plus de libistico in aqua coque, et fumum istum calidum in nares et os eius, fraeno imposito, transire permitte, et sanabitur. Quod si equus in ventre dolet, urentem urticam et plus de libistico pabulo eius saepe commisce, ut simul comedat, et sanabitur. Add. ed.]
1 Wegerich [Plantago ed.] calida et sicca est. Accipe ergo Plantaginem et succum eius exprime, et per pannum colatum aut vino aut melle tempera, et da illi bibere qui a gicht fatigatur, et gicht cessabit. Sed et [qui glandes in se habet] radicem eius igne asset, et ita calidam super glandes pone, id est druge, et pannum desuper liga, et ille melius habebit. Non autem super orfime pone [non autem nimium superponat, ed.], quia inde laederetur. Et qui a stechen fatigatur, folia eius in aqua coquat, et expressa aqua ista calida, ubi dolet, loco illi superponat, et stechen cessabit.
2 Et si aranea vel aliquis alius vermis tangit aut figit hominem, mox succo plantaginis fixurae illius ungatur, et melius habebit. Et si etiam vir et femina zauber [maleficium, ed.] amoris comedit aut bibit, succus wegerich, aut sine aqua aut cum aqua, ad bibendum detur, et postea aliquam fortem potionem accipiat, et interius purgetur, et postea levius habebit. [Si autem homini in aliquo loco os casu frangitur, radices plantaginis in mel inscidat, et ieiunus quotidie comedat, et etiam viridia folia malvae, et quinquies plus de foliis vel radicibus plantaginis cum aqua in nova olla modice coquat, et ita calidas loco illi ubi dolet frequenter superponat, et fractum os sanabitur. Add. ed.]
1 Menna calida et sicca, et folium eius super fractum ulcus positum, venenum extrahit et sanat. Sed in muse cocta et sic comesta sanat dolentia et ulcerata viscera
1 Viola est inter calidum et frigidum. Sed tamen frigida est et de aere crescit, scilicet quando post hiemem aer primum incipit incalescere. Et contra caliginem oculorum valet. Accipe ergo bonum oleum, et fac illud aut ad solem aut ad ignem in nova olla fervere, et cum ita fervet, violas immitte, ut illud ab eo inspissetur, et ita in vitreum vas pone, et sic serva; et ad noctem cum oleo illo ad palpebras et oculos tuos circumunge, et tamen ne oculos interius tangat, et caliginem oculorum fugabit. hab5624.66 Et si quis per melancoliam cum molestia in mente oppressus est, et ita pulmonem laedit, hic in puro vino violas coquat, et eas per pannum colet, et huic vino galgan addat, ac liquiricium quantum velit, et sic luterdranck faciat, et bibat, et melancoliam compescit, et illum laetum facit, ac pulmonem eius sanat [In edit. hoc capitulum sic se habet: «Viola est inter calidum et humidum, sed praecipue temperati coloris; et de suavitate et lenitate aeris crescit. Homo enim oleum olivae ad solem aut ad ignem in nova olla fervere faciat, et dum fervet, violas immittat ut ab eis inspissetur, et in vitreum vas ponat, et servet. Et ad noctem cum eo oculos et palpebras circumungat, ita ne oculos interius tangat, et caliginem eorum fugabit. Et homo qui igneos oculos habet, et in eis caligat et dolet, succum violae, et bis tantum succi rosarum, et succi feniculi, secundum tertiam partem rosarum, accipiat, et his modicum vini addat, et cum dormitum vadit, collyrium hoc circa oculos suos ungat, cavens ne oculos interius tangat. Homo quoque qui gravitatem in capite habet aut in renibus, seu alicubi a paralysi fatigatur, de succo violae per pannum extorqueat, et et de hyrcino sepo sufficienter addat, et ad mediam partem sepi veterem arvinam; et haec in patella simul dissolvat, et sic unguentum faciat, et cum eo in capite et alias ubi dolet, se perungat, et melius habebit. Et si quis in capite dolet, aut cuius carnes cancri comedunt, aut si quaelibet ulcera in corpore suo habet, succum violae accipiat, et ad tertiam partem succi huius oleum olivae, et ad quantitatem succi violae hircinum sepum, et haec simul in nova olla fervere faciat et unguentum paret. Et qui in capite dolet, cum hoc unguento frontem in transversum perungat, et melius habebit. Sed et ubi cancer, et alii vermes hominem comedunt, desuper ungatur, et morientur cum ex eo gustaverint. Et qui tertianas febres patitur, violam, et ad eius tertiam partem plantaginem, et pefferkraut bis tantum ut plantaginis, accipiat, et herbulas istas cum aceto aut assato sale frequenter comedat. Sed et si quis,» etc.].
1 Melda [Attriplex ed.] autem frigida est magis quam calida, sed tamen aliquantum temperata, et comesta bonam digestionem facit. Et si in aliquo homine venenosae glandes, id est orfimae, crescere incipiunt, cum melda et prieselauch minus quam melda, hab5624.67 et ysopa minus quam prieslauch, mus saepe parat, et comedat, et orfimae siccabuntur.
2 Sed et melda in aqua coquatur, et aqua expressa eiusdem orfimae calida superponatur, et homo ille melius habebit [Sed---habebit des. in ed.]
1 Gunderebe calida est magis quam frigida, et sicca est, et quaedam pigmentorum habet, quia viriditas eius utilis est, ita quod homo qui languet et cui ratio deficit, cum incalefacta aqua balneet, et eam in muse aut in suffen coquat, aut cum carnibus, aut cum cucheln saepe comedat, et iuvabit eum; et si quis cum lixivia caput suum frequenter cum illo lavat, multas infirmitates de capite suo fugat, et prohibet ne infirmetur.
2 Sed cui mali humores caput velut doum fatigant, ita quod etiam aures eius diczent, gunderebe in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidam capiti suo circumponat, et doum, quod in capite suo est, minuit, et auditum eius aperit. Et qui in pectore et circa pectus dolet, velut interius ulcera habeat, in balneo coctam et calidam pectori suo circumponat, et melius habebit.
1 Stagwurtz [Abrotanum ed.] calida et sicca est, et odor eius, etiam si quis cum ea ungitur quod inde odorem dat, melancolicam et iracundiam in homine excitat et caput eius fatigat. Sed ubi grint in capite hominis nasci incipit, succus eius ulceribus illis infundatur, et curabitur. Et ubi buln in corpore hominis eriguntur, vel ubi membrorum aliquod in homine contrahitur, stagwurtz tundatur, et ita circa superponatur, et etiam succo eius locus perungatur, et melius habebit. [Cum autem scabies et contractio membrorum immorantur, abrotanum mox auferatur, quia tunc laedit magis quam prosit. add. ed.] Et si quis de gicht in membris suis fatigatur, accipiat satis de stagwurtz, et satis de veteri arvina, et modicum baumoleo, haec simul in sartagine sweysze, et tunc ista super membrum in quo gicht ita furit, ita calida ponat, et panno per ligaturam constringat, et sic saepe faciat, et gicht ibi cessabit [Et si quis---cessabit om. ed.].
1 Biboz [Artemisia ed.] valde calida est, et succus eius valde utilis; et si coquitur et in muse comeditur, infirma viscera sanat, ac stomachum frigidum calefacit. Sed et hab5624.69-6 si quis comederit aut biberit, unde dolet, tunc aut ex carnibus, aut cum sagimine, aut in muse, aut in aliquo alio condimento et temperamento biboz eoquat et comedat, et putredinem hanc quam in prioribus cibis aut potibus ille sibi attraxit aufert et fugat. [Sed et si troffo, et mali humores, rupta cute absque venenato ulcere in aliquo loco corporis humani coadunati effluunt, homo ille artemisiam accipiat, et exprimat, et eidem succo mel addat, ita ut succus artemisiae mel excedat, et sic locum doloris perungat. Mox etiam clarum de albugine ovi factum superilliniat, et panno desuper liget. Et hoc tam diu faciat dum sanetur. Add. ed.]
1 Cle [Cithysus ed.] tam calidum quam frigidum est, et etiam siccum est, et ad pascua pecorum utile est. Sed ad medicinam modicum valet, nisi contra caliginem oculorum. Nam flores eius baumoleo im pone, et illo eos zutribe absque coctione, et mox palpebras et oculos caligantes circumunge. Et solummodo in illa hora cum oculi inungendi sunt, flores isti in baumoleum ponantur, et oculis perunctis statim eiiciantur, quia vires non habent, ut in oleo diu iacere et durare possint.
2 Et si hoc modo saepe fecerit, caliginem oculorum fugabit.
1 Wermuda [Absinthium ed.] valde calida est et multum virtuosa, et est principalis magistra ad omnes languores. Nam de succo eius calido vino sufficienter infunde, et caput hominis, cum dolet, totum madefac usque ad oculos et usque ad aures et usque ad nack, et hoc facias ad noctem [Usque ad oculos---noctem om. ed.], cum dormitum vadis, et laneo pileo caput eius totum tege usque ad mane, et deprimit dolorem tumentis capitis [Ab inde usque ad finem capituli ed. non concordat, quae sic pergit: «Si enim huorlen aures hominis intraverint, vel si alii vermes in eis creverint, ille absinthium accipiat, et secundum eius mediam partem rutam, et secundum mediam partem rutae hysopum, et herbas has in aqua coquat, et cum eas coxerit, caput suum inclinet, et fumum istum, qui de herbis istis calidis egreditur, per harundinem in aurem illam, in qua non dolet, intrare permittat, quatenus idem fumus ad aliam aurem in qua vermes sunt perveniat, et fugiant. Sed et primum ipsam aurem, in qua vermes sunt, cum modico melle perungat, et etiam ei modicum de veteri arvina imponat, ut cum praedictum fumum senserint, ad dulcedinem istorum declinent. Sed et spicam de hordeo. cum granis, sive absque granis, ad ignem incendat, ut fumus ab eis egrediatur per arundinem in aurem, ut praedictum est. Hoc autem homo saepe in die faciat, et liberabitur, aut Deus eum liberare non vult. Quod si vermes aurem exierint, oleum olivae in novo vase ad ignem fervere, et fumum istum in aurem, in qua vermes fuerunt, transire permittat, ut ulcerata auris ungatur, et deinde cum eodem oleo infrigidato ipsam aurem in circumitu interius perungat, et si modicum ex eo aurem intraverit, non nocebit. Sed et mettram in aqua coquat, et fumum in sanam aurem transire permittat, et eamdem aurem manu sua comprimat, ne fumus egrediatur; et sic saepe faciat, et sanabitur. Homo autem qui de putrido sanguine, et purgatione cerebri in dentibus dolet, absinthium et verbenam aequali pondere in bono vino in nova olla coquat, et vinum istud per pannum colet, et bibat, modico zuccaro addito. Sed et herbas istas calidas, cum dormitum vadit, maxillae suae circumponat, et panno desuper liget. Et hoc faciat dum sanetur. Et etiam succus absinthii ad oleum olivae fundatur, ita ut oleum succum duabus partibus superet, et in vitreo vase ad solem calefiat, et sic per annum servetur. Et cum quilibet homo circa pectus dolet, et inde tussitat cum illa perungatur: et si etiam in latere dolet, ibi inungatur, et unctio haec eum interius et exterius sanat. Sed et absinthium in mortario ad succum contundatur, et sepum cervi ad cervinam medullam addatur, ita ut de succo bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de cervina medulla, et sic unguentum paretur: et qui a fortissima paralisi fatigatur, quam membra illius minantur frangere, cum eo iuxta ignem ubi dolet perungatur et curabitur. Et cum absinthium recens est, homo succum exprimat, et vinum cum melle modice coquat, et succum illum vino imundat, ita ut succus vinum et mel in sapore superet; et istud a maio usque ad octobrem, non omni die, sed semper tertia et tertia die ieiunus frigidum bibat. Dolorem renum et melancoliam compescit, oculos clarificat, cor confortat, pulmonem infirmari non permittit, stomachum calefacit, viscera purgat, et bonam digestionem parat.»] et dolorem qui se in capite erbulset de gicht, et etiam interiorem dolorem capitis fugat. hab5624.70 Et etiam de succo eius in baumoleum infunde, ita quod oleum succum illum duabus partibus superet, ac in vitreo vase ad solem calefac, et sic per annum serva; et cum quilibet homo in pectore et circa pectus dolet, ita quod inde hustet, illum in pectore cum illo perunge; et qui in latere dolet, illum ibi inunge, et interim ac exterius eum sanat. Sed wermudam in mortario ad succum tunde, et unslecht, et sepum cervinum, ac cervinam medullam adde, ita ut de succo wermudae bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de medulla cervi, et sic unguentum fac; et homo qui fortissima gicht fatigatur, ita etiam quod membra eius minantur frangere, cum eo mox ignem ubi dolet perunge, et curabitur.
2 Et cum wermunda recens est, eam tunde, et succum eius per pannum exprime, et deinde vinum cum melle modice coque, et succum istum huic vino infunde, ita ut idem succus vinum et mel sapore superet, et istud a maio usque ad octobrem semper tertia, scilicet die, ieiunus bibe, et lauchsucht et melancoliam in te compescit, et oculos tuos clarificat, et cor confortat, ac pulmonem infirmari non permittit, et stomachum calefacit, et viscera purgat, ac bonam digestionem parat.
1 Bilsa frigida est, et mollis absque viribus; et si quis eam, aut oleum ex granis eius factum, comederet, mortiferum venenum in illo faceret. Sed ubi surm in homine sunt, ita quod carnem eius exulcerant, eodem loco eam cum succo tere, et suren morientur. Oleum ex semine eius factum non multum utile est; sed ubi in aliquo loco membrorum hominis nimius ardor exsurgit, locus ille oleo isto perungatur, et eum absque alia medicina infrigidat. Sed vis eiusdem olei aliis infirmitatibus utilis non est. [Ut autem ebrius ad se redeat, iusquiamum in frigidam aquam ponat, et frontem, tempora et guttur suum madefaciat, et melius habebit. Add. ed.]
1 Reynfan [Tanacetum ed.] calidus est et modicum humidus, et contra omnes superfluentes et effluentes humores valet. Nam qui nasenboz [catarrhum ed] habet et inde hustet [tussitat ed,], reyfanen comedat, aut in suffen [sorbiciuncula ed.], aut in cuchen [tortellis ed.], aut cum carnibus, aut aliquo modo sit.
2 Compescit humores ne in illo supercrescant, et ita deficiunt. Et qui duram husten habet, cum farina semilae et reynfanen suffen paret, et saepe comedat, et ita ariditas et interiora ulcera illius husten solvuntur, hoc modo quod homo ille sordes habens illas excreando eicit, et melius habebit. Sed et qui in stomacho de diversis malis cibis gravitatem et ponderositatem habet, accipiat soff [ius ed.] quod absque oleribus et absque aliis herbis coctum est, et in illud Reyfanen ponat, et denuo coquat, et coctum comedat saepe, et stomachum eius mollificat, et eum levem facit, et suavem digestionem parat.
3 Et quicunque urinam emittere non potest, ita quod a calculo constringitur [ita tamen quod . . . non constr. ed.] , Reynfan tundat, et succum eius per pannum colet, et modicum vini addat, et sic saepe bibat, et constrictione urinae solvetur, et eam emittit.--- [Mulier ergo quae obstrusa menstrua patitur, et inde dolet, accipiat tanacetum, et febrifugam aequali pondere, et vullenam aliquantum plus quam unius istorum sit, et eas coquat aperto et fluente flumine, quod et sole et aere temperatur; et tunc etiam sumat lateres, et eos in ignem ponat, et assum balneum cum praedicta aqua et herbis faciat. Cumque hoc balneum intraverit, super scabellum herbas calidas ponat, et desuper sedeat. Et si iterum infrigidatae fuerint, eas iterum in praedicta aqua calefaciat. Et hoc faciat quandiu in balneo illo sedet, ut per humores herbarum istarum cutis et caro ilius exterius et matrix interius mollificetur, et ut venae eius quae clausae sunt aperiantur. Deinde sumat rifelbire, et ad eorum tertiam partem millefolium, et rutam quasi tertiam partem millefolii, et tantum de aristologia longa ut rifelbire et millefolii est, et plurimum de dictamno, et has in mortario tundat, et cum bono et puro vino in olla coquat, et coctas cum vino illo in saccellum fundat, et insuper gariofyli, quantum habere potest, et de albo pipere minus quam gariofyli, et simul terat, et satis de novo et recente melle, quod absque sorde est, addat, et in optimo vino fervere faciat, et ad praedictas herbas in saccellum fundat, et ex his claretum paret, et per singulos dies, ieiuna et pransa, illud bibat; sed non in praefato balneo, quoniam balneum hominem aliquantum constringit; et sic faciat dum salvatur. Sed interim dum praefatam constrictionem sanguinis patitur, bovinas carnes, et alios grossos et fortes cibos devitet et suaves cibos comedat et vinum bibat. Sed interim aquam bibitura, aquam putei bibat et aquas salientis et fluentis fontis devitet, quoniam aliis aquis aliquanto asperiores sunt. Add. ed.]
1 Dost [Origanum ed.] calida et sicca est, et nullum istorum fortiter in ea viget. Et si aliquis homo eam comederet aut biberet, aut ullomodo inter corpus suum sumendo duceret, lepram illi inferret, et pulmonem eius inflaret; iecorem eius deficere facit, id est swinden. hab5624.73 Sed qui rubram lepram habet, sive recens, sive inveterata sit, accipiat succum dost, et parum minus de succo adron, et etiam de oleo bilsen addat plus quam istorum duorum, sic et modicum vini, et haec simul commisceat, atque in asso balneo, cum iam exire vult, se ipsum cum hoc condimento liquorum perungat.
2 Et postquam balneum exierit, eum valde swiczet, et ideo mox hircino sepo in patella ad ignem resoluto saepe desuper ungat, et in lectum se collocet, dum exsiccetur. Et postquam exsiccatus fuerit, item dost accipiat et tundat, atque furfures cortici addat, et haec in calida patella commisceat, et post exsiccationem unctionis, super ulcera leprae calidum ponat, et desuper ligamine liget, et ita post aliquam horam teneat, dum ab ipso incalescat.
3 Et si haec saepe fecerit, absque dubio sanabitur, nisi mors illius sit, [aut nisi Dominus illum curari nolit. Et qui quotidianam febrem patitur, origanum et modicum camphorae, et dornellae plus quam istorum duorum sit, pulverizet, et pulverem istum in ipsa accessione febris calido vino immittat, et bibat, et in lectum se collocet, et sanabitur add. ed.]
1 Garwa [Millefolium ed.] aliquantulum calida et sicca est, et [Ed.: «Millefolium calidum et siccum est. Et homo qui de fletu lacrymarum in oculis caligat, millefolium modice tundat, et oculis ad noctem superponat, cavens ne oculos interius tangat; et sic fere usque ad mediam noctem dimittat, et tunc auferat: hoc facto, mox optimo et purissimo vino cilia oculorum modice circumliniat, et sic oculi sanantur. Millefolium quoque discretas,» etc.] discretas ac subtiles vires ad vulnera habet. Nam si homo in percussione vulneratur, postquam vulnus vino lavatur, et Garwa modice in aqua cocta, et modice aqua expressa, ita calida desuper pannum illum qui super vulnus iacet leviter ligetur, et sic vulneri putredinem et swern, id est ulcus, aufert, et vulnus sanat.
2 Et sic saepe fiat, quamdiu necesse fuerit; sed potquam vulnus aliquantum astringi et sanari coeperit, tunc panno abiecto, absque illo, Garwa vulneri superponatur, et tanto sanius et perfectius sanatur. Qui autem interius in corpore vulnus accepit, ita quod aut contis [casu ed.] fractus, aut constrictus interius fuerit, istam garwam pulverizet, et pulverem illum in calida aqua bibat.
3 Et postquam melius habuerit, tunc eumdem pulverem in calido vino accipiat, dum sanetur.--- [Et homo quem tertiana febris fatigat, millefolium et bis tantum polypodii in suavi et bono vino coquat, et per pannum colet, et in ipsa accessione febris vinum hoc bibat; herbas autem istas in vino per triduum bibat, et si necesse fuerit, iterum similibus novis herbis renovet, et febrem istam mitigat, et sanabitur. Add. ed.]
1 Agrimonia calida est. Et in quo scientia et sensus evacuati sunt, illi crines capitis abscindantur, quoniam capilli horrorem et conhab5624.75cussionem tremoris ei faciunt: et agrimonia in aqua coquatur, et cum aqua illa calida caput illius lavetur; et etiam eadem herba ita calida super cor eius panno ligetur, primum vecordis defectum sentiat, et tunc super frontem et super tympora illius calida ponatur, et scientiam ac sensus eius purificat, atque insaniem ab eo aufert.
2 Sed qui livorem et multum flecma de infirmis visceribus excreat et eicit, etiam frigidum stomachum habet, agrimoniam in vino positam tam pransus quam ieiunus semper bibat, et livorem excreationis minuit et purgat, et stomachum calefacit. [Item ut de saliva et excreatione et emunctione homo purgetur, succum agrimoniae, et bis tantum succi feniculi accipiat, et his de succo storkenschnabel quantum obolus ponderat addat: deinde de galanga tantum accipiat quantum istorum trium fuit, et storacis quantum sex nummi ponderant, et polypodii ad pensam duorum nummorum; et haec pulverizet, et pulverem istum cum praefato succo comprimat, et ex eo pillulas ad quantitatem fabae faciat. Postea de succo chelidoniae maioris, quantum quarta pars nummi pensat, suscipiat, et in illo pillulas intingat, et ad solem ponat ut exsiccentur. Quod si calorem solis non habuerit, in lenem ventum et ad lenem auram ponat, ut suaviter exsiccetur. Cum autem homo pillulas has sumere voluerit, stomachum et ventrem suum agninis vel aliis pellibus circumponat, ut calidus fiat, quoniam calor earum sanus est; et non multum ad ignem accedat, sed calore vestium utatur, et eas ante solis ortum sumat, quia aurora eo tempore suaviter et lenis est. Et vel quinque vel novem pillulas accipiat, et unamquamque singillatim modice intingat molle, et glutiat, et cum eas sumpserit, modice in umbroso loco, et non in calore solis, deambulet usquequo solutionem sentiat. Circa mediam vero diem, postquam solutionem in se senserit, vel si eam obdurato stomacho nondum habere poterit, primum sorbiciunculam de farina similae sorbeat, ut viscera per suavitatem sorbiciunculae sanentur, vel ut induratus stomachus hoc modo mollificetur. Si autem homo de libidine aut incontinentia leprosus efficitur, agrimoniam, et secundum eius tertiam partem hysopum, et aseri bis tantum ut istorum duorum est, in caldario coquat, et ex his balneum faciat, et menstruum sanguinem, quantum habere poterit, admisceat, et balneo se imponat: sed etiam de arvina anseris accipiat et bis tantum arvinae gallinarum. et modicum stercoris gallinarum, et inde unguentum faciat; et cum de praedicto balneo exierit, eodem unguento se perungat, et in lectum se recollocet. Et sic frequenter faciat, dum sanetur. add. ed.] Agrimoniam quoque in mortario tunde, et ita tritam super oculos illius ad noctem pone, et ita pannum desuper liga cui oculi caligant; caveas ne oculos intret; atque caliginem oculorum fatigat, et cos clarificat.
1 Dictampnus calida et sicca est, et vires ignis et vires lapidis in se habet, quia ut lapis durus est viribus suis; et ut calorem habet in igne qui de eo egreditur, ita dictampnus virtuosus est contra infirmitates quibus ipse praevalet. Nam calculus, id est steyn, pingui natura in homine crescit; ita cum iam crescere incipit, ille dictampnum pulverizet, et cum triticeo pane pulverem istum frequenter comedat, et steyn crescere prohibet.
2 Et homo iste in quo steyn crevit, pulvere dictampni in acetum melle mixtum ponat et ieiunus hoc saepe bibat, et steyn in eo frangitur. Sed et qui in corde dolet, pulverem de dictampno factum comedat, et dolor cordis cessabit.--- [Sed et si quis in aliquo loco membrorum suorum claudicare incoeperit, dictamnum in aqua fortiter coquat, et quod in medio velut cor est abiiciat, et dum coquitur bis tantum husmuoszes addat, et urentis urticae bis tantum ut huszmoszes, et haec simul commisceantur. Et postquam cocta fuerint, aqua modice expressa, calida super iuncturam membri illius, et super venas in quibus claudicare incipit ponat; et hoc saepe faciat, et curabitur. Add. ed.]
1 Metra [Febrifuga ed.] calida est, et suavem succum habet, et dolentibus visceribus ut suave unguentum est. Et qui in visceribus dolet, Metram cum aqua et sagimine aut oleo coquat, et farinam similae addat, et sic suffen parat, et illud comedet, et viscera sanat. Et cum feminae menstrua habent, idem suffen, ut praedictum est, potent et comedant, et purgationem livorum ac interiorum foetidorum suaviter et leviter parat, et menstrua educit.--- [Homo autem qui stechedim patitur succum Febrifugae et butyrum vaccarum commisceat, et se ubi dolet perungat et curabitur add. ed.]
1 Musore [Pilosella ed.] frigida est; et comesta cor confortat, et malos humores qui in unum locum in homine congregati sunt, minuit. Sed homo qui comedit eam, non solam nec simplicem comedat, quia nimis aspera est, et modicum dictampni, aut modicum galgan, aut modicum zitwar addat, et comedat ut praedictum est [et frigidos humores dissipat. Add. ed.].
1 Swertula [Gladiola ed.] calida et sicca est, et omnis vis eius in radice est, et viriditas eius in folia ascendit. In Maio autem succum eorumdem foliorum tolle, et arvinae in patella liquefac, et succum istum adde, et sic unguentum para, ita ut viride appareat, et illum qui minutam scabiem habet, hoc eodem unguento saepe perunge, et curabitur. Et qui in facie duram cutem habet ut cortex, aut qui in ea bulecht est, aut qui malum colorem habet, in eo succum eorumdem foliorum exprimat, et eum in vas ad aquam magnorum fluviorum, ut iam est dictum; fundat, et simul modice calefaciat, et ita aqua illa cum succo hoc moderate calefacta faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et suavem cutem, ac bonum ac pulchrum colorem facit in facie; sed et radicem et folia swerteln in aqua coquat, et tunc aqua expressa, caput frenetici, et qui hirnwudig est, ita calida circumpone, panno desuper ligato, ut ita dormiat, et hoc saepe facias; et tunc etiam radicem eiusdem swertela interius rotunditates incide, ac eas in melle [condiens], et eidem frenetico, id est hirnwutigen da frequenter ad comedendum, et sanabitur. Et etiam radicem eius cum bono vino in mortario tunde, et vinum hoc, panno colatum, calefac, ac ita calidum da illi bibere qui steyn habet.
2 hab5624.78 Et qui difficultate urinae constringitur, et calculus in eo mollescit, et urinalia loca, quae constricta erant, aperiuntur. Contra recentem quoque lepram radicem eiusdem swerteln tunde, et sic in lac asinae pone, ut simul gerynn, et mox sagimen porci in patellam funde, et tunsam radicem cum asinae lacte ad sagimen illud in patellam pone, et fortiter simul commiscendo coque, et hoc facto, per pannum cola, et in vas liquorem excipe, ut inde unguentum habeas. Deinde fac lixiviam de cineribus elren; et qui leprosus esse incipit, scilicet cum lepra adhuc in eo recens est, lixivia ista primum corpus suum lavet, ubi lepram sentit; et deinde praedicto unguento se ibi ungat, et hoc saepe faciat, et sanabitur.
1 Merrich [Raphanum ed.] calida [frigidum ed.] est; et cum in Martio omnes herbae virescunt, tunc etiam merrich mollescit, sed tamen per breve tempus, et tunc comesta sanis et fortibus hominibus bona est, quoniam viriditatem bonorum humorum hab5624.79 in eis confortat. Sed postquam indurescit et fortis in cortice erit, periculosa est ad comedendum, quia viriditatem non habet, et tunc hominem aridum facit quemadmodum si lignum comederet.
2 Et ideo homo illam non comedet, sed tamen sugat si succum habuerit et aliud ex ore eiciat. Macer autem et aridus homo, si Merredich comedere vult, modice comedat ut inde confortetur aliquantum, ne si multum ex eo comederit, inde doleat, quia ipse modicas vires in se habet [Macer autem---se habet om. ed.]. Et cum merrich viridis est, in sole siccetur, et huic pulvis de galgan aequo pondere addatur; et qui in corde dolet, pulverem istum pransus et ieiunus cum pane comedat, et melius habebit.
3 Sed et qui in pulmone dolet eumdem pulverem aut in calido vino aut in calida aqua ieiunus et pransus bibat, et curabitur.
1 Hatich [Ebulus ed.] frigida est et humida, et naturae hominis contraria, ita ut si aliquis homo eam comederet, illi periculosum esset. Sed si alicui homini de malis humoribus caput velut torrens aqua diszet, illius capite ita frigida circumponatur, et melius habebit. Et si aliquis homo in digitis aut in pedibus suis grint [scabiosos ungues ed.] habet, tunc bere atich unguibus illis saepe superliget, ut aut purgentur aut cadant, et sic alii pulchri renascentur.
1 Nachtschade [Solatrum ed.] calida et sicca est. Et qui in corde hab5624.80 dolet, aut qui in corde unmechtigz, nachtschade in aqua modice coquat, et aqua expressa, eam ita calidam super cor suum ponat, et meliorabitur. Sed et qui in dentibus dolet, eam in aqua calefaciat, et cum ad noctem dormitum vadit, eam super maxillam et super mandibula ubi dolet calidam ponat, et dolor cessabit.
2 Et cum pedes intumescunt, eam in aqua modica calefactam pedibus superponat, et tumere cessabunt. Sed et qui in medulla in cruribus dolet, Nachtschaden in aqua coquat, et calefactam cruribus circumponat, et panno circumliget, et melius habebit.
1 Ringula [Ringella ed.] frigida et humida est, et fortem viriditatem in se habet, et contra venenum valet. Nam qui venenum comedit, aut et cui virgeben est, ringulam in aqua coquat, et aqua expressa, eam super stomachum suum ita calidam ponat, et venenum mollificat et ab ipso excreatur. Sed et idem homo mox bonum vinum calefaciat, et satis de ringula imponat, et cum ea iterum idem vinum calefaciat, et quia venenum sumpsit, ita semicalidum vinum illud bibat, et venenum aut per nasum spumando emittit, aut per spumam, id est schum, de se eicit.
2 Et si boves aut oves aliquid mali comederint, unde repente inflantur, id est erblewent, ringula tundatur, et succus eius exprimatur, atque modica aqua succus in illa ora eorum fundatur ut inde gustent, et curabuntur. Sed et si bos aut ovis hustet, succum ringulae hab5624.81 absque aqua naribus eorum infunde, et mox noxios humores excreant, et meliorabuntur,
3 Et homo cui caput vellecht, abscidat illud quod molle in lardo est, abscidat et etiam swarten eius lardi, reiciat et hoc quod iuxta eamdem swarten in lardo, durum accipiat, et illud cum ringula in mortario tundat, et tunc isto caput suum saepe ungat, et vellen cadent, et caput illius pulchrum erit.
4 Et qui grint in capite habet, accipiet flores et folia ringeln, et succum de his exprimat, et tunc de succo isto et modica aqua et cum farina simeln, vel cum farina siliginis deyck paret, et cum illo totum caput suum panno cum pilleo, ligatum relinquat dum illud incalescat et dum deyck scindatur, id est schrinde, atque tunc auferat, et iterum deyck simili modo paret, et capiti suo circumponat, et sic per novem dies faciet; et quotiens deyck de capite suo aufert, totiens de succo ringeln lixiviam paratam habeat, caput suum ea totiens lavet, et sanabitur.
1 Wullena [Blandonia ed.] calida et sicca est, et aliquantum frigida; et qui debile et triste cor habet, Wullenam aut cum carnibus, aut cum piscibus, aut Kucheln absque aliis herbis coquat et saepe comedat, et cor eius confortat et laetificat. Sed et qui in voce et in gutture raucus est, et qui in pectore dolet, Wullenam et feniculum aequali pondere in bono vino coquat, et per pannum colet, et saepe bibat, et vocem recipiet, et pectus sanat.
1 Gamandrea [Alentidium ed.] calida est et pinguis, et nec hominibus, nec pecoribus comesta aut bibita prodest, quia livorem et scabiem fugat et devitat, et in sanguinem cadit, ac illum hab5624.82 minorem facit et attenuat [Quia livorem---attenuat om. ed.]. Nam sanguinem minuit, et tabem auget cum eam non aufert.
2 Quod si quis eam aliquo modo purgatoriam sumat, ut livorem et tabem qui in eo remanserunt minuat, aliquando pestis subsequitur, quoniam sanguis in eo minutus est et tabes in eo remansit, et ideo caro eius infirmabitur. Sed tamen qui minorem scabiem quae inter cutem et carnem est, patitur, gamandream cum veteri arvina tundat, et se cum ea ungat, et caro eius sanabitur.
3 Sed postquam aliquantum sanari iam eoeperit, tunc amodo se cum illa non ungat, quia sanguinem suum laedit, si se diutius ibi unxerit. Contra cutem non valet, quia grint in carne profunda est; et si cum ea ungitur, sanguinem minuet, et tabem interius dimitteret [Contra cutem---dimitteret des. in ed., quae addit: «Si autem sanguis in homine, malis humoribus excitatus, per posteriora eius cum egestione ciborum effluere coeperit, eum non restringat, quia purgationem ei affert; sed si supra modum per eum transit, alentidium oleribus et aliis bonis herbis addat, et cibum faciat, et eum refocillant.»].
1 Centaurea calida et sicca est; et cui os et beyn in corpore suo alicubi fractum est, centauream vel radicem eius aut vino aut aqua mixtam saepe bibat, et fractum os simul conglutinatur, id est wellet. Sed tunc etiam centauream in aqua calefaciat, et aqua expressa, eam ita calidam loco ubi os fractum saepe superponat, et sic ipsum locum cum ea bewe, et sanabitur.
2 Nam qui ita virgichtigit est, quod ei lingua in loquendo deficit, et quod etiam in eo aliquod membrum destituitur, iste radicem et folia centaureae cum novo sepo cervi commisceat, et ita cum farina tortellos, id est kucheln, faciat, et eos saepe comedat, et gitch qui eum fatigat deprimitur.
3 hab5624.83 Sed et idem qui virgichtiget est, centauream in vinum istud ita saepe bibat, et gicht in eo cessabit.
1 Poleya suavem calorem habet, et tamen humida est; [et harum quindecim herbarum aliquam virtutem in se habet, scilicet zituaris, gariofyli, galangae, zinziberi, basilicae, consolidae maioris, lungvurtz, aristologiae, millefolii, abrotani, polypodii, agrimoniae, stur, storckenschnabel, bachminzae. Et hae herbae omnes febribus contrariae sunt add. ed.] et qui in cerebro dolet, ita quod virseret est, poleyam in vino ponat et coquat, et ita calidam circa totum caput suum ponat, et desuper panno liget, ut cerebrum calidum sit, et insania in eo deprimitur. Et cui oculi caligant, succum eius exprimat, et eum circa oculos et circa palpebras ungat, ita tamen ne oculos [interius] tangat, et caliginem eorum fugabit. [Si autem oculos interius tetigerit, carnem eorum virtute sua exulcerabit add. ed.] Sed et de galli felle sumat et bis tantum de succo poleyae, et modicum puri vini adde, et sic collyrium fac, et in vasculum repone, et adolescenti homini, cui oculi prae infirmitate caligant, vel etiam seni qui moderatae aetatis est, circa oculos et circa palpebras unge, ita quod etiam modice ad oculos intret; hoc faciet per duodecim noctes, cum dormitum vadit, et caliginem ab oculis aufert.
2 hab5624.84 Et poleyam pulveriza, et pulverem istum in acetum et in mel aequalis ponderis pone, et ieiunus saepe bibe, id est suffe, et stomachum tuum purgat, et oculos tuos clarificat. Sed et qui folia poleyae cruda cum sale saepe comedit, ipsa scilicet sola carnibus addita, si frigidum stomachum habet, calefacit eum; et si etiam stomachus eius veneno, id est eyter, plenus est, eum purgat et sanat.
1 Beonia [Dactylosa ed.] ignea est, et bonam virtutem habet, et contra tercianas et quartanas febres valet. Nam radicem eius modice tunde, et ita in vinum pone, et saepe bibe, et tercianam et quartanam a te fugat. Et iterum beoniam pulveriza, et pulverem istum in farinam pone, ac sagimen aut oleum papaveris adde; ita fac quasi habim, et saepe comede, et iterum terciana et quartana a te cessabit.
2 Et si homo mentem excedit, quasi nichil sciat et quasi in extasi iaceat, semen beoniae in melle intinge et super linguam illius pone, et sic vires beoniae in cerebrum illius ascendunt, et cum excitant, ita quod cito ad mentem suam redit et quod intellectum recipiet. Sed et qui multum flecma in capite et circa pectus habet, et ideo plurimum sordes excreat, et quod etiam foetentem anhelitum habet, radicem beoniae in modicas rotulas incidat, et his etiam de semine eius addat, et in vino fervere faciat, et ita moderate saepe calidum bibat, et caput et pectus illius purgat, et anhelitum eius bonum odorem facit habere.
3 Et postquam hoc vinum ebiberit, aliud vinum usque tercia vice cum eadem beonia calefacere potest.---Sed et semen beoniae accipe et in sanguine yrudinis intinge, et mox in farina similae ita inolidum involve; et cum aliquis homo caduco morbo cadit, id est wallendsucht, in os eius pone, dum ita iaceat, et hoc facies quociens per hunc morbum cadit, et tandem curabitur.
4 hab5624.85 ---Et si tineae, id est milwe, crines hominis comminuunt, cum radice, et semen beoniae lixiviam faciat, et caput suum saepe lavet, et tineae morientur. Sed et radicem et folia eius inter vestes pone, et tineae fugiunt nec illas laedunt.
1 Bathenia [Pandonia ed.] calida est, et signa scientiae hominis plus quam aliae herbae in se designat, quemadmodum domestica et munda animalia plus cum homine agunt, quam animalia silvestria [Quemadmodum---sylvestria des. in ed.]; et ideo fallacia dyaboli umbras suas interdum super eam parat, et etiam super quasdam alias herbas, quia ipse roralis est, unde etiam omnes vires quae in herbis sunt novit [Et etiam---novit des. in ed.]. Qui stultus aut fatuus est, ita quod scientia in eo deficit, batheniam tundat quasi ad succum, et ita super totum pectus suum ad noctem ponat, et panno liget usque mane, et hoc saepe faciat, et ad scientiam redibit.
2 Et qui a falsis sompniis fatigari solet, batheniam, cum in nocte dormitum vadit, et cum dormit, apud se habeat, et minus falsa sompnia videbit et sentiet. [Mulier quae iniusto tempore multa menstrua patitur inordinate, pandoniam in vinum ponat ut inde saporem habeat, et saepe bibat et curabitur add. ed.] Sed si aliquis vir a muliere, seu aliqua mulier a viro, ulla magica arte illusa fuerit, seu aliquo praestigio illius rei tacta fuerit, seu ullis fantasticis et dyabolicis incantationum coniurata fuerit, ita quod vir in amore mulieris aut quod mulier in amore viri sic incantata insanit, tum bethoniam quaerat per quam unquam aliquod medicamentum vel aliqua fantasia prius facta sit, quia si tale aliquod hab5624.86 per eam ante factum est, amodo ad medelam medicinae non valet, quia per fantasias prius irretita est [Quia---est des. in ed.]. Et cum eam invenerit, folia de ea auferat, et folium unum in utrumque foramen narium suarum, folium unum sub lingua sua ponat, et in utraque manu sua folium unum teneat, atque sub utrumque pedem folium unum ponat, et etiam batheniam oculis suis fortiter inspiciat; et hoc tandiu faciat, dum eadem folia in corpore eius incalescant, et saepe faciat, scilicet dum melius habeat, et sic ab insania amoris illius solvetur, ita tamen si nullum incitamentum amoris aut comedendo aut bibendo gustavit nec in corpus suum induxit.
3 Sed et qui per magica verba in amore alterius irretitus est, sive vir, sive mulier sit, bethaniam apud se semper habeat, et melius habebit. Quod si in hyeme est, ita quod folia eius ad praedictum remedium non possunt haberi, radicem eius accipiat, et ita faciat, ut praedictum est. Et nullus ullo modo bethaniam comedat, quoniam si eam comederit, sensum et intellectum eius laedit, et eum fere amentem facit.
0 Sichterwurtz quae nigra dicitur, calida est et frigida, et in calore suo dura est et aspera. Si autem aliquis homo ulla peste et infirmitate, et in capite fatigatus, sensus suos et intellectum perdit, ita quod amens efficitur, accipe Sichterwurtz, et minus de Quenula ei adde, et simul tunde, ac in patella cum veteri arvina sweysze, et calidam super totum caput et circa collum totum illius pone, et pannum desuper liga, et hoc per quinque dies fac, semel in mane, semel ad nochab5624.87tem per singulos dies calefaciens, Et post quintum diem, lixiviam cum cineribus de fago fac, et caput eius lava, et curabitur. Quod si tamen mentem suam nondum receperit, iterum per alios dies quinque cum eodem unguento caput et collum eius circumpone, ut praedictum est, et iterum post quintum diem cum praefata lixivia caput eius lava, et quamvis pestis amentiae illius fortis sit, ab eo fugabitur, et sensus suos et intellectum suum recipiet.
1 Alba quoque Sichterwurtz eamdem praefatam naturam nigrae Sichterwurtz habet, excepto quod nigra acerbior est quam alba. Et alba Sichterwurtz Quenulae et feniculo et arvinae, ut praedictum est, commixta, amentiam in homine etiam fugat, sicut praefatum est, et etiam ad alia pigmenta ac unguenta multum valet, si eis additur [Et alba---additur des. in ed.]. Et iuvencula, cui menstrua in recto tempore desunt, oleum rosis impositis accipiat, et etiam de alba Sichterwurtz dimidiam tertiae partis earumdem rosarum, et hoc idem oleo imponat, et tunc iuxta inguen, circa umbilicum et super lankim forte et saepe se ungat eodem oleo, et membra [menstrua] eius movebuntur, et solventur.
2 Sed si aliquibus impedimentis irretita hoc modo menstrua non habuerit, praefata tamen unctio menstrua in ipsa ita defundet et minuit, id est zusluszet, quia minus inde dolebit, si ei recto tempore non occurrerint.--- [Sed et homo qui in corde, et in vobin (sic) dolet, cittervurtz album, et ad eius tertiam partem abrotanum, et minus menuae quam abrotani sit, simul tundat, et his butyrum vaccarum in Maio paratum addat, et hoc unguentum optimum est; et cum in corde dolet, ibi inungat; et si in vobim dolet, circa guttur se ungat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Add. ed.]
1 Bibenella magis frigida est quam calida, et ad usus hominum non multum valet, quia succus eius acer est [Quia---est des. in ed.]. Sed tamen eam in collo tuo semper habeas suspensam, et interim ab invocationibus daemonum, a magicis verbis, nec a zauber, quod nec comedisti nec bibisti, illudi poteris.
1 Agleya [Acoleia ed.] frigida est. Et homo in quo freischlich, quod dicitur selega, nasci incipit, Agleyam crudam comedat, et freichlich evanescit. Et in quo orfimae [scrofulae ed.] crescere incipiunt, Agleyam crudam saepe comedat, et orfimae decrescunt. Sed et qui multum flecma eicit Agleyam in melle beysze [condiat ed.], et saepe comedat, et flecma minuit, ac illum sic purgat.
2 Qui autem fiber habet, Agleyam tundat, et succum eius per pannum colet, et eidem succo vinum hab5624.89 addat, et ita saepe bibat, et melius habebit.
1 Springwurtz [Citocatia ed.] frigida est, et modicum atque acrem succum in se habet; nec multum per se solam utilis est homini [Et modicum---homini om. ed.]. Nam quicunque homo eam solam et simplicem comederet, illum interius in corpore suo dissiparet, id est indrede, ita quod cum periculo eius ipsum transiret ungesuntliche [Id est---ungesunt. om. ed.]. Sed qui parvam et levem purgationem sumere voluerit, accipiat cynamomum et liquirici pari pondere, et pulverizet, et pulverem istum cum modica farinula simelae in succo Springwurtz ad modum fabarum involvat, et ad solem vel ad fornacem siccet, et tunc in mane diei hoc sumat, quantum quinque nummi, aut novem, aut quindecim ponderant, et eum leviter purgabit; et se postea cibo et potu observet, ut iustum est [Et se postea---iustum est om. ed.].
1 Frideles auga nec rectum calorem nec rectum frigus in se habet, nec ullas vires ad usus hominis tenet, sed est unkrut, nec ad medicinam valet; unde si aliquis homo eam comederet, illum plus laederet quam ei prodesset.
1 Berwurtz calida est, et siccam viriditatem in se habet [Et siccam---virid. om. ed.]. Et homo qui fortes et ardentes febres in se habet, berwurtz pulverizet, et pulverem istum cum pane, ieiunus et pransus, comedat, et melius habebit. Sed et qui gegicht habet eumdem pulverem saepe comedat, et gicht in eo cessabit.
2 Et qui gelsucht habet, radicem berlwurtz, cum vihab5624.90ridis est [Cum viridis est om. ed.], in aceto tundat, et sic comedat; et tunc etiam cum eodem aceto aliquod suffen paret, et saepe comedat [Et tunc---comedat des. in ed.], et curabitur.
1 Stembrecha [Saxifrica ed.] frigida est, et fortes vires in se habet; et ad usus hominis qui tenerum corpus habet in comestione non valet, quia corpori illius nimis fortis esset. Sed ubi aut in stomacho, aut vesica alicubi in corpore hominis slim coagulatur, et ita induratur velut lapillus, tunc ille semen Stembreche in aqua tundat, et ita pransus, et non ieiunus, saepe bibat, et sic bibitum illud, quod in homine velut lapillus, durum et contrarium est, frangit, et ita homo ille sanabitur.
2 Et qui gelsucht habet, idem semen terat in vino, et per modicam horam in eodem vino iacere permittat, et tunc, pransus, saepe bibat [Et curabitur ed., quae hic capitulum claudit.], et gelsucht in eo exstinguetur, quia ipsa etiam de superfluitate fellis interdum nascitur, et multociens quamdam duriciam velut lapidem in homine parat.
1 Ugera valde calida est, et quoddam acumen in se habet, et idem acumen valde forte est, et ideo magnos et fortes ulcus, id est swern frangit [Ed., brevius, Calida est et magnum et forte ulcus frangit.]. Nam Ugera in mortario tunde, et modicum baumoleum adde, et ita [frigida ed.] super ulcus pone. Quod si baumoleum non habes, modicum de corvino sepo adde, et sic in patella sweysze [calefaciat ed.], ac infrigidari permitte, et tunc ita frigidum super ulcus pone, et fortitudo eius venenum emollescit et extrahit, ac illud sanat.
2 Sed et si magnae rufae et videlicet gedoszen ulcera in homine sunt, eamdem ugeram tunde, et ei aut baumoleum, aut cervinum sepum, ut supradictum est, adde et super ulcera illa pone, et venenum, id est eyther, extrahit; sed cum eadem ulcera iam rubescere incoeperunt, ugeram abiice, et tunc cum baumoleo aut cum cervino sepo beneduch de canabo para, et super ulcera illa pone, et sanabuntur, quia venenum iam tunc extractum est [Quia---extractum est om. ed.]. Sed et radicem ugerae in aceto beisze, et ita per noctem eam pone super locum illum ubi in corpore tuo warczen noviter crescere inceperunt, et pannum desuper liga, et hoc saepe fac, et warczen evanescunt.
1 Grintwurtz [Chelidonia ed.] valde calida est, et venenosum, id est slimech succum tenet. Nam tam atrum et acerbum venenum in se habet, quod ipsa nullam sanitatem homini conferre potest, quia si in una re homini sanitatem daret, in alia re interius illi maiorem infirmitatem conferret. Si enim eam aliquis comedit aut bibit, eum interius exulcerat et laedit, et ideo interdum et solutionem et digestionem in homine cum dolore facit et non cum sanitate.
2 Qui autem aliquod inmundum comedit, aut bibit, aut tetigit, unde ulcerosus in corpore fit, veterem arvinam accipiat, et ei satis de succo Grintwurtz addat, et cum eo tunde, et sic in patella simul dissolvat, et tunc cum sepo perungat se, et sanatur.
1 Lubestuckel [Levisticum ed.] temperati caloris est. Et si crudum comedit, hominem in natura sua zufloszlich facit [dissolvit ed.], et naturam eius sic destituit. Sed et si quis coctum absque aliis condimentis solum comederit, eum gravem et unlustig [taediosum ed.] mente et corpore faceret. Si autem cum aliis condimentis hab5624.92 coquitur et comedatur, tunc comedentem non multum laedit.
2 Et si aliquis homo druse [glandes ed.] in collo dolet, ita quod venae colli eius inflatae sunt, accipiat Lubestuckel, et modicum plus de Gunderebe, et in aqua simul coquat; aqua effusa, collo calidas circumponat, quia venae colli eius supra modum distractae sunt, et curabitur.
3 [Et si quis in pectore tussitat, ita quod ibi primum dolere incipit, levisticum accipiat et salviam aequali modo, et foeniculi bis tantum ut istorum duorum est, et in bonum vinum tam diu simul ponat, usque dum idem vinum saporem ex eis capiat, et tunc abiectis herbulis, idem vinum calefaciat, et calidum post cibum bibat, usque dum sanetur. Si autem tussis modica est, homo praedictum poculum non calefactum bibat, quoniam dolor lenis est. Si vero dolor fortis est, idem vinum calefactum bibat, quatenus tanto suavius solvatur. Quod si reuma de naribus equi fluit, ita quod inde tussitat, homo qui eum liberare vult, levisticum accipiat, et modicum minus urentis urticae, et eas in aqua coquat, et deinde de aqua ablatis, fumum earum ita calidum in nares et in os eius freno imposito transire permittat, et sanabitur. Si autem equus in ventre velut de morsibus dolet, homo levisticum accipiat, et modicum minus de urente urtica, et pabulo illius saepe intermisceat, quatenus ista simul comedat, et curabitur. Add. ed.]
1 Ebich magis frigida quam calida, et ad comedendum homini inutilis est, velut unkrut. Sed homo qui gelsucht habet, ebich in patella cum cervino sepo aut veteri arvina svveysze [calefaciat ed.], et calidum supra stomachum suum ponat, et gelsucht in herbam illam transit, id est uszflecht, ita quod etiam cutis illius hominis gelware exterius apparebit; et cum herbas istas supra stomachum suum posuerit, ut praedictum est, mox bruncrasse in frigida aqua tunde, et per pannum cola, ac ita frigida da illi ad bibendum, et gelsucht expellitur et curabitur.
2 [Sed et mulier quae iniusto tempore multa menstrua inordinate patitur, ebech in aqua coquat, et sibi in femoribus, et in umbilico calidam circumponat, et frigiditas illius contrario fluxui resistit. Si etiam in aliquo homine interior pellicula, in qua intestina clausa sunt, aliquo casu scinditur, ille ebech, et bis tantum de maiore consolida in bono vino coquat, et postquam eas coxerit herbas, a vino separet, et illi modicum pulveris de zituare facto, et tantum zuccari quantum ebech fuit, et satis de cocto melle inmittat, et ita rursum modice fervere faciat, et deinde per saccellum velut purum potum faciat, et post cibum et ad noctem bibat, et hoc saepe faciat. Sed et herbas quae in praefato vino coctae sunt, super locum ubi interior pellicula rupta est, calidas liget et scissuras eius colligunt. Radicem quoque maioris consolidae in minuta frusta inscidat, et in vinum ponat, ut inde saporem capiat, et hoc vinum semper bibat, usquedum sanetur. Add. ed.]
1 Ybischa calida et sicca est, et contra febres valet. Nam homo qui febres habet, qualescunque sunt, ybischen in aceto tundat, et mane ieiunus et ad noctem ita bibat, et fiber, cuiuscumque naturae sit, cessabit. Sed et qui in capite dolet, Ybischam accipiat, et modicum minus salviae addat, et has simul contundat, ac eis modicum de baumoleo commisceat, et tunc iuxta ignem in manu sua tantum calefaciat, et sic fronti suae solummodo superponat, et panno liget, et ita obdormiat, et melius habebit.
1 Denemarcha calida et humida est. Et qui etiam pleurisim patitur, aut ille qui de gicht dolet, Denemarcham pulverizet, et huic pulveri modicum minus de pulvere nebeten addat [Et huic---addat. om. ed.], et tunc cum farina et aqua tortellas faciat; aut kucheln in patella cum sagimine, et has praedictas pulveres commisceat, et sic saepe comedat, et pleurisis atque gicht in eo cessabunt, ita quod melius habebit.
1 Nebetta [Calamentum ed.] calida est. Et homo qui orfime [scrophulas ed.] in collo habet, antequam rumpentur, Nebettam pulverizet, et pulverem istum aut cum pane, aut in muse, aut in kucheln saepe comedat, et orfimae evanescent. Quod si orfimae franguntur, folia eius hab5624.94 ita cruda et recentia superpone, et orfimae siccabuntur.
1 Cranchsnabel valde calida est, et modicum humiditatis habet, et etiam fere vires pigmentorum in se habet. Accipe ergo kranchsnabel, et minus de bertram [Piretro ed.], quam de kranchsnabel, sic nucis muscatam, minus quam de bertram, sic et haec in pulverem redige, et simul commisce, et qui in corde dolet pulverem istum aut cum pane comedat, aut absque pane, et manu sua lingat, [Et manu sua lingat om. ed., ut et infra.] et melius habebit, quia optimus pulvis est ad sanitatem cordis. Et qui nazeboz habet, eumdem pulverem naribus suis apponat, et odorem eius in se intrinsecus trahat, et nazeboz levius et suavius se solvet, et cito evanescit absque periculo hominis illius.
2 Sed et qui husten [tussim ed.] et gebrech [constrictionem ed.] in pectore habet, cum farina et pulvere isto kuchelu [tortellos ed.] in patella ponat, sagimine aut butyro addito, et ieiunus et pransus saepe comedat, et husten et ulcus pectoris leniter et suaviter solvit, et finiri facit, et sic homo melius habebit. Et etiam qui in pectore dolet, ita quod eum pectus demphet, aut qui in gutture dolet, ita quod vox subtrahitur, eumdem pulverem in calido vino bibat, et in pectore ac in gutture melius habebit. Sed et qui in capite dolet, ad pulverem istum lucidum sal aut assum sal addat, et ita aut in pane comedat aut in manu sua lingat, et melius habebit.
1 Consolida frigida est. Et si homo eam absque ratione comederit, omnes humores, qui in eo recte instituti, destituit [Et si---destituit desunt in ed.]. Sed si aliquod membrum in homine destitutum et ulceratum ac vulneratum est, si tunc eam comederit, livorem illum, qui ibi egreditur, repente sequitur, et ipsum livorem et ulcera superius in cute sanat, et non interius in carne: ac similitudinem habeat, quando lapides in magnam fossam proiiciuntur, ut aquam effluere prohibeant, velut in aliquo vacht est, et ita aqua cum effluere non potest, in profunditate licus consedit [Ad similitudinem---consedit om. ed.]; et hoc modo vermiculi et quaeque prava introrsum manebunt, cum extra effluere prohibeantur. Sic consolida iniuste et non recto modo comesta ulcera exterius sanat, et quaeque butrida interius dimittit.
1 Byverwurtz [Rustica ed.] calida est et modicum frigida. Radicem ergo et folia biverwurtz pulveriza, et quantum medietas eius pensat, tantum de pulvere bertram ponderat, tantum de pulvere cynamomi ei addat, et commisceat; et pulverem istum hoc modo commixtum quotidie aut cum pane, aut cum calido vino bibe, aut in suffen comede, et nullam magnam aut diuturnam infirmitatem habebis usque ad mortem tuam.
2 Et nullus homo pulverem istum sic paratum devitet; quia si sanus est et pulverem hunc quotidie comedit infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit; et qui infirmus est, si eum comederit, sanus erit. Sed pulverem per pannum servare poteris sanum, eum in novum fictile vas pone de limo factum et aridum, et ita sub terra funde, et clausum tege, atque sic vires tuas obtinebis [Huius capituli textum, in codice mancum et corruptum, ex editione sistimus: «Rustica calida in bono temperamento est. Homo autem qui sanus esse vult, radicem et folia rusticae pulverizet, et quantum medietas eius pensat de pulvere piretri addat, et quantum medietas piretri ponderat tantum de pulvere cinnamomi commisceat, et pulverem istum quotidie cum pane, aut in sorbicio, aut in calido vino bibat, et nullam magnam vel diuturnam infirmitatem usque ad mortem suam habebit. Et nullus homo pulverem istum devitet, quia si sanus homo illum quotidie comederit, infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit: si infirmus comederit, sanus erit. Sed ut pulvis iste per annum servari possit sanus, in novum fictile vas ponatur, et clausum cum terra tegatur, et sic vires suas retinebit.].
1 Grensing unkrut, nec ad ullam sanitatem hominis valet. Ita si homo illam comederet, ei nec prodesset nec obesset.
1 Morkrut est refectio hominis, nec ei ad sanitatem prodest, nec ei obest; sed comesta ventrem implet.
1 Gensekrut frigida est et est unkrut, nec homini ad sanitatem prodest si comederit, sed eum plus laedit.
1 Linsamo calidum est, etc., ut infra cap. 194, de semine lini, in quo multa leguntur quae hic desunt.
1 Hunsdarm calida est, et est unkrut. Sed si quispiam homo cahab5624.97su ceciderit, vel si quispiam contis percussus fuerit, ita quod cutis eius inde weydden erit [inde varias maculas habet ed.], Hunsdarm in aqua coquat, et aqua expressa, ita calidum super locum casus aut percussionis saepe ponat, et pannum desuper liget, et livores ibi collectos depellit.
1 Nyesewurtz [Gelisia ed.] calida et sicca est, et modicum humida, sed quamdam viriditatem habet quae utilis est [Et modicum.---Utilis es. om. ed.]. Nam qui a gicht fatigatur, et etiam ille qui gelsucht habet, Nyesewurtz contundat, et succum eius per pannum colet, et tunc eundem succum vino addat, et si gicht habet, ieiunus hoc modo saepe bibat, aut si gelsucht [regium morbum ed.] habet, pransus saepe bibat, et curabitur. Sed et Nyesewurtz in vino, addito melle, coquat, et per pannum colet, et hoc pransus et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat, et hoc saepe faciat, et ipsum curabit, et ipsum in pectore suavem et levem facit, et stomachum suum purgat, et quidquid interius in corpore suo sordidum et fetidum est minuit.
1 Herba quae dicitur gicht valde calida est, et quamdam viriditatem in se habet. Et qui in stomacho dolet, eamdem herbam et semen eius modice contundat, et in vino et in modico melle coquat, et per pannum colet, et ita calidum bibat. Qui autem praecavere vult, ne in stomacho infirmetur, eumdem potum frigidum saepe bibat, et sanitatem in stomacho retinebit.
2 Sed qui a gicht saepe fatigatur eamdem herbam cum semine contundat, et arvinam ursi addat, et de baumoleo, velut terciam partem baumolei ad arvinam ursi, et sic in aquam coquat, et unguentum faciat, et se ubi dolet inungat, et statim cutim eiusdem hominis ita pertransit, quod tempestas pestis hab5624.98 illius gicht ab eo cessabit.
1 Ysena [Verbena ed.] frigida est magis quam calida, et ubi aut de ulceribus, aut de vermibus putridae carnes in homine sunt, Ysenam in aqua coquat, et tunc lineum pannum supra putrida vulnera aut super putrida loca vermium pone, et de Ysena illa modice aqua expressa, eam modice calidam super lineum pannum illum quod super putridas carnes has posuisti depone; et postquam illa exsiccatur, iterum aliam coctam eodem modo superpone, et hoc tam diu fac, donec putredo illa auferatur.
2 Sed et si alicui in gutture intumet, Ysenam in aqua modice calefaciat, et ita modice calidam super guttur suum ponat, et panno liget, et hoc faciat, dum tumor evanescat
1 Satereia magis calida est quam frigida. Homo autem qui gicht fatigatur, ita quod membra eius semper moventur, Satureiam pulverizet, et huic pulveri minus de pulvere kumels quam de pulvere salviae, sic et pulveres istos in honigwurtz simul commisceat, et illam pransus saepe bibat, et melius habebit.
1 Wolfesgelegena valde calida est, et venenosum calorem in se habet. Et cum masculus aut femina in libidine ardet, si quis homo illum vel illam in cuti eius viridi Wolfesgelegena tetigerit, in amore illius ardebit, et deinde postquam herba illa aruerit, masculus aut femina, qui cum eadem herba tactus est, de amore illo quo incensus est, fere infatuatur, ita quod stultus deinceps erit.
1 Symes frigida est. Aut si maden aut vermes hominem comedant, Symes ad ignem pulverizet, et ipsum pulverem in loco ulceris ponat, et vermes et maden morientur.
1 Iuncus nec recte calidus, nec recte frigidus, sed tepidus est, et ideo ad medicamenta non valet.
1 Meygelana frigida est, et frigiditatem hanc habet quam terra, cum flores ad fructus producit [Et frigiditatem---producit om. ed.]. Et si in quolibet homine orfimae crescunt aut freyslich, aut aliquod ulcus, in quo venenum est, ille Meygelanam ieiunus saepe comedat, et evanescent. Sed et qui vallendsucht [regium morbum ed.] habet, Meygelanam saepe comedat, et cum de eodem morbo iam super terram cadit, eamdem herbam sub lingua eius pone, et tanto citius surget, et levius dolebit.
1 Dornella frigida est, et eadem frigiditas bona et sana est [Et eadem---est om. ed.], et contra fiber valet qui de noxiis cibis oriuntur. Accipe ergo Dornellam et eam in vino coque, modico melle addito, et tunc per pannum cola, et sic ieiunus ad noctem saepe bibe, et a febre sanaberis.
1 Scharleya [Cicula ed.] calida est, et contra venenum valet [Et contra---valet om. ed.]. Nam si quis venenum sumpsit, Scharleyam, modice melle addito, et modicum ruthae addat, et postquam coxerit, et modicum stramoniae addat, et sic per pannum colet, et sic post cibum ter bibat, et venenum aut per nauseam aut per secessum per eum transibit, nisi tale venenum sit, quod ei mortem inferat.
2 Et cui stomachus tam debilis est, quod de cibis facile Eyterech sit, Scharleyam accipiat, et terciam eius partem poleyae, et feniculi quarta, tertia pars poleyae, et haec simul in bono vino coquat, modico melle addito, et per pannum colet, et post cibum et ad noctem saepe bibat; stomachus eius suaviter curabitur, seu purgabitur, et appetitum comedendi habebit.
3 Sed et qui in capite dolet, Scharleyam in aqua coquat, et aqua expressa, ita calidam capiti suo circumponat, et panno caput tegat ut ita dormiat, et melius habebit.
1 Storcksnabel est magis frigida quam calida, et contra calculum valet [Et contra---valet om. ed.]. Nam qui Steyn [calculum ed.] in corpore suo habet, Storcksnabel accipiat, et minus de Steynbrecha, et in aqua coquat, et per pannum colet, et assum balneum faciat [et illud intret add. ed.], et avenam in aqua coquat, et cum aqua illa, in qua hab5624.101 avena cocta est, ignitos lapides perfundat; et postquam hoc modo sudaverit, in ipso balneo praedictam aquam in qua Storcksnabel et Steinbrecka coctae sunt, calidam bibat, et Steyn in eo suaviter frangetur.
2 Et qui in corde dolet et semper tristis est, Storcksnabel accipiat, et minus poleyae, et ruthae minus quam poleyae, et haec pulverizet, et pulverem istum cum pane suo saepe comedat, et cor eius confortabitur et laetus erit.
1 Benedicta calida est; et si eam aliquis in potu sumit, ad amorem libidinis incendit. Sed si quis homo toto corpore in viribus corporis sui deficit, benedictam in aqua coquat, et aquam illam ita calidam saepe bibat, et vires corporis recipiet, et postquam corporis melius habuerit, eam devitet [Et postquam---devitet om. ed.].
1 Risza [Rubea ed.] frigida est et contra fiber valet. Nam qui fiber habet et fastidium comedendi, Riszam in aqua coquat modice, et ipsam herbam in eadem aqua ita dimittat, et eamdem aquam in mane et ad noctem ita calidam bibat, atque ipsam herbam in aqua coctam ita calidam stomacho suo per brevem horam superponat, et hoc per tres dies faciat, et febres in eo cessabunt.--- [Sed et qui quartanas febres patitur, rubeam et herbam veprium aequali pondere, et brachvurtz, ter tantum ut istorum duorum est, in vino coquat. Deinde clarum et optimum vinum infundat, et ignitum chalybem immittat, et hoc decies cum eodem vino et chalybe faciat; postea sumat vinum illud quod cum praedictis herbis coxit, et vino cui chalybem immisit infundat, et simul una vice fervere faciat, et in ipsa accessione febris illud bibat usque dum sanetur. Add. ed.]
1 Musetha magis calida est quam frigida, et quibuslibet unguentis addita, ea toto meliora et fortiora reddit; sed per se solam ad medicamentum non multum valet.
1 Birckwurtz plus frigida quam calida est. Et homo qui superfluos et venenosos, id est eytherecht, humores in se habet, Birckwurtz hab5624.104 quae est blutwurtz accipiat, et bis tantum de Brachwurtz adhuc ad succum contundat, et sic in fictile vas ponat, et desuper bonum ac clarum vinum fundat, et ita post cibum, et cum dormitum vadit, per quindecim dies, et ei ad annum proderit, ita quod superfluos et venenosos humores haec potio in ipso imminuit [Ita quod---imminuit des. in ed.].
1 Astrencia calida est, et contra febres valet [Et contra---valet ed. om.]. Nam qui febres habet, cuiuscunque generis sint, Astrenciam accipiat, et eam modice contundat, et sic tonsa seu trita dimidium piccarium usque ad summitatem eius super eamdem astrenciam fundat, et ita cum eodem vino per noctem reszuet [reservet ed.] , et in mane diei iterum ei vinum superaddat, et sic ieiunus bibat, et hoc per tres dies aut per quinque dies faciat, et curabitur.--- [Qui autem comestum cibum digerere non potest, succum aristolochiae longae ad pondus duorum nummorum accipiat, et succum bibinellae ad pondus unius nummi; et succum citocatiae ad pondus oboli unius, et zinziber eiusdem ponderis, et farinam similae succis istis admisceat, et tortellos ad latitudinem nummi, sed aliquantum spissos faciat, et eos ad solem, vel in fornace iam fere infrigidato coquat. Et homo ille qui supradicto modo infirmatur, si interius calidus est ita quod cibus in eo exustus est, de his tortellis unum in mane diei ieiunus sumat; vel si interius frigidus est ita quod cibus in eo prae frigore congelatus et compressus est, duos aut tres tortellos in mane ieiunus accipiat. Et cibus quem postea primum comedit, ius vel sorbiciuncula sit, et deinde alios bonos et suaves cibos, et sic tandiu faciat dum se in stomacho liberatum sentiat. Add. ed.]
1 Ertpeffer frigida est, et de lucido aere crescit [Et de lucido---crescit om. ed.]. Et homo qui fiber habet ertpeffer sufficienter accipiat, et in bonum vinum per noctem unam ponat, et tunc ertpeffer abiiciat, et idem vinum ignito calybe calefaciat, et in mane ieiunus bibat atque ad noctem cum dormitum vadit, et sic faciat usque quod sanitatem in se sentiat.
1 Brema in qua bramber crescunt plus calida quam frigida est. [Et si quis in lingua dolet ita quod aut intumescit aut ulcera habet, linguam suam cum brema, seu cum modico flebotomo parumper inscidi faciat, ut livor erumpat. Sed et qui in dentibus dolet, idem in gingivis faciat, et melius habebit. Add. ed.]. Et si vermes hominem comedunt, idem bremam pulveriza, et pulverem istum super locum illum pone, ubi vermes carnem hominis aut pecoris comedunt, et morientur, et sic ille sanabitur.
2 Sed et si quis pulmone dolet, et in pectore hustet, bertram accipiat et minus de eisdem bremen quam de bertranis, sic et hysopi minus quam harum bremen, et dost minus quam de his, et mel addat, et fortiter in bono vino coquat, et tunc per pannum colet, et sic, postquam illud modicum comederit bibat, et post plenum cibum satis ex ea bibat, et hoc saepe faciat, et pulmo sanitatem recipiet, et slim de pectore auferetur.
3 Fructus autem bramber, scilicet qui in bremen nascitur, nec sanum nec infirmum hominem laedit, et faciliter digeritur; sed medicina in eo non invenitur [Sed---invenitur deest in ed.].
1 Herba in qua erpere nascuntur plus calida est quam frigida. Illa slim in comedente homine parat, et ad medicinam non valet. Fructus quoque erperae velut slim in homine, qui eum comedit, faciunt, nec sano nec infirmo homini ad comedendum valent, quia iuxta terram crescunt et quia etiam in putrido aere crescunt.
1 Herba in qua walt bere nascuntur, quae etiam heydel bere vocantur, scilicet quae nigrae sunt, maximum frigus in se habet, scilicet cum frigus aliquantum calori iam cedit, ita quod iam ex terra et ex lapidibus humor frigoris magis laedit quam prosit. Ad medicamenta non valet, fructus vero comedentem laedit, ita quod gicht in eo excitat.
1 Fungi qui super terram nascuntur, cuiuscunque generis sint, velut spuma et velut sudor terrae sunt, et hominem comedentem aliquantulum laedunt, quia slim et schum in eo faciunt. Sed tamen fungi, qui in sicca aura et in sicca terra nascuntur magis frigidi quam calidi sunt, et aliquantum meliores illis sunt, qui in humida aura et humida terra nascuntur, sed medicinae in eis non multum invenitur.
2 Et fungi, qui in humida aura et humida terra nascuntur, nec calidi nec frigidi ad plenum sunt, sed tepihab5624.107di, et si homo eos comederit, malum humorem in ipso excitant; et medicina in eis non multa est. Fungi autem qui in quibusdam arboribus, sive stantibus, sive iacentibus, nascuntur, ad cibum hominis aliquantum boni sunt, velut quaedam herbulae hortorum, et comedentem minus laedunt, et etiam interdum ad medicamenta valent.
3 Fungus qui in nuce crescit, nec rectum calorem, nec rectum frigus, sed torporem in se habet, sed ad comedendum non valet, quia in eo excitat . . . Sed si in aliquo homine vermis nascitur, antequam vermis ille vivat, accipe swam qui in nuce crescit, et cum novus est, scilicet recens de arbore ablatus, et eum super ferventem aquam tene, ut inde calidus et humidus fiat, et ita calidum et humidum super tumorem illum saepe pone, et tumor ille, ubi iam vermes crescere incipiunt, evanescet.
4 Si autem ille vermis creverit, ita quod vivus erit, eumdem swam in calida fornace absque prunis aridum fac, et eum ita in pulverem redige, et pulverem illum ulceri saepe superpone, et vermes illi morientur.
5 Fungus autem, qui in fago nascitur, calidus est, et tam infirmo quam sano homini in cibo ad comedendum bonus est. Et homo qui aut infrigiditatum aut limosum stomachum habet, fungum de fago accipiat, cum recens est, et eum in aqua cum bonis herbulis coquat, modico sagimine addito, et tunc pransus modicum ex eo ita satis et saepe comedat, et stomachum eius calefacit, et slim ab eo aufert. hab5624.108 Sed et si mulier praegnans, cum fatigatur, ita quod tarda, et gravis, et oppressa est in corpore per gravedinem partus, fungum de fago accipiat et eum in aqua tam fortiter coquat ut totus comminuatur, et tunc per pannum colet, et tunc de succo illo, sufficienter sagimine addito, suffen faciat, et aut bis aut semel in die ex eo comedat, postquam pransa fuerit, et de dolore partus sui levius solvetur.
6 Fungus, qui de holder crescit, frigidus est, nec ad comedendum homini valet, ita ut si etiam aliquis ex eo comederit, debilitatur. Nec etiam ad medicinam multum valet. Fungus qui in salice nascitur, calidus est, et ad comedendum bonus. Qui autem in pulmone dolet et inde pectore demphet, fungum in vino coquat, et modicum cimini et modicum sagiminis addat, et ita suffen illud sorbeat, et etiam ipsum fungum ita comedat.
7 Sed et idem fungus ita comestus dolorem cordis et dolorem splenis mitigat, quia cor interdum ex hoc dolet, quod stomachus et pulmo et splen malis humoribus illud afficiunt. Sed si purgatoriam potionem sumere vis, accipe fungum de salice, cum recens est, et eum aut in sole, aut in calida fornace exsicca, et sic pulveriza, et deinde, cum potionem sumere volueris, de stramonia tolle, et ei de pulvere istius fungi ad pondus nummi adde, et de lacte springwurtz ad pondus oboli, et simul commisce, et ita potionem illam velut aliam potionem ieiunus sume quam homines sumere solent, et purgabit te.
8 Nam pulvis iste fungi huius stramoniam et springwurtz temperat, et malos humores in homine velut bona aromata perscrutatur.
9 Et si quis wisza in oculo habet, fungum salicis ad solem exsiccet, et postea, quoties wisza oculorum curare voluerit, eum in aqua per brevem horam ponat, et deinde aquam, quam in se trahit, excutiet, et tunc de succo, quem in se habet, cum penna ad palpebras striche, ita etiam quod oculorum interius modicum tangat, et hoc faciat per quinque aut per tres noctes, cum dormitum vadit, et curabitur.
10 Fungus, qui in piro nascitur, frigidus et humidus est, et homini ad comedendum non obstat nec prodest. Sed homo, cui caput grindig est, fungum de piro accipiat, cum recens est, et succum eius in baumoleum exprimat, et tunc abiecto eodem fungo, cum baumoleo isto caput suum saepe perungat, et curabitur. Et qui scabiosos ungues habet, de fungo piri accipiat ad latitudinem unguis sui ubi grinte est, et in felle bovis, et non vaccae, intingat, et ita pars illa in felle isto intincta, quam super unguem suum posuit, interius exsiccatur, iterum in eodem felle intingat, et eodem unguis pulcher ibi crescit.
11 Fungus, qui in aspa crescit, calidus est et limosus, et ad comestionem hominum non valet, et nulla medicina in eo reperitur.
1 Wichwurtz plus frigida et humida est quam calida. Homo autem qui ardentes febres habet, id est brinnende fiber, Wichwurtz accipiat et bis tantum de basilica, et haec in puro vino coquat, et tunc infrigidari permittat, ac per singulos dies in mane ieiunus hoc bibat, et ad noctem cum dormitum vadit; et sic faciat dum sanetur.
1 Aloe. Succus herbae huius calidus est et magnam virtutem habet. Et si quis homo fortes quotidianas febres in stomacho habet, beneduch in canabo cum aloe faciat et stomacho superponat, et super umbilicum, et febris cessabit. Nam odor eius corpus hominis interius confortat, sed [non?] tamen caput, sed eamdem fatigationem quae in capite hominis est purgat.
2 Et qui tussim, id est husten, habet, idem beneduch cum aloe paratum super pectus suum, ita quod etiam odorem eius naribus capiat, et tussis cessabit. Sed et qui ridden habet, accipiat succum de andorn; vel si in hieme est, accipiat de pulvere eius et plus de aloe, sed et liquiricii plus quam lorber, et haec in vino coquat, et sic per pannum colet, et honigwurtz addat, et cum iam de ridden fatigatur, et cito curabitur, quicunque ridde sit, praeter quartanam.
3 Et qui gelsucht habet, aloe in frigida aqua ponat, et mane, et cum dormitum vadit, illam bibat, et hoc ter vel quater faciat et curabitur [Capitulum hoc in ed. brevissime sic exponitur: «Arbor ligni Aloe calida est. Homo qui febres in stomacho suo habet, et qui quotidianas, seu tertianas, seu quartanas patitur, de ligno hoc in potum suum ponat et meliorabuntur.»].
1 Thus calidum est plus quam frigidum, et odor eius absque igne ascendit [utilis ed.]; quia oculos clarificat et cerebrum purgat. Accipe ergo thus et pulveriza, et huic modicum farinae similae adde, et etiam albuginem ovi [Et etiam---ovi om. ed.], et sic tortellos fac, et eos ad solem aut per calidam laterem [Aut per---laterem om. ed.] sicca, et postea eos naribus tuis saepe appone, et odor eorum te confortat, et oculos tuos clarificat, ac cerebrum tuum implet.
2 Sed qui in capite dolet, ita quod caput suum scindi putat, tortellum sic paratum ut praedictum est ad utrumque tympus ponat, et panno modice constringat, cum dormitum vadit, et dolor capitis cessabit. Et qui cottidianas febres habet, accipiat thus et Romischmyntzam et simul contundat, et sic super umbilicum suum saepe ponat et panno constringat ut incalescat, et curabitur [quia febres stomachum et iecur fatigant. Add. ed.]
1 Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat [Aut---defluat om. ed.], id est zufliesze, et tunc eam iuxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti.
2 Sed et qui in libidine ardet, pectus et ventrem suum cum ea bestriche et superfluitatem libidinis ab eo fugat. Sed et odor mirrhae libidinem ab homine fugat, sed mentem eius non laetificat, sed opprimit et gravat, ac tristem facit. Et ideo qui Mirrham apud se habet, gebrant aurum assum simul portet, quoniam hoc mentem hominis laetificat.
3 Et cum magnae febres hominem invadunt, si ei tunc mirrha in calido vino ad bibendum datur, febris ab eo cessat. Ita etiam quem libido invadit, si mirrham comedit, libidinem in eo exstinguit, sed tamen illum valde aridum facit, et ideo non valet, nec utilis est ut ullus homo illam nisi pro magna necessitate comedat.
1 Balsamon regalis naturae est, et valde calidum et humidum est, et in tali temperamento, ac cum tam magna cautela ad medicamenta habendum est, ne fortitudo eius hominem laedat [Ne---laedat om. ed.], velut nobiles homines venerari et timeri debent ne ad iracundiam provocentur. Et qui magnas febres in stomacho habet, modicum balsami accipiat et satis de baumoleo addat, et plus de medulla cervi, quam olei illius, sic et ex his unguentum faciat, et circa stomachum cum eo se ungat, et febres ab ipso auferet. Sed et si quis freneticus est, idem unguentum accipe, et tympora ac nack [occiput ed.] illius unge, ita quod nec verticem nec cerebrum eius tangat, ne de fortitudine eius laedantur [Ne---caedantur om. ed.], et ad mentem et ad sanitatem redit.
2 Et qui virgichtiget est, modicum balsami vel ad paulum [paulinum ed.] vel ad alia bona electuaria addat, et comedat, et gicht in eo cessabit [Reliqua om. ed.]. Sed in balsamon mortua corpora aliquantulum diu tenentur, ne putrescant, ita etiam balsamon forte et timendum liquamen omnibus naturis, ut recte cum eo temperentur; alioquin facile ab eo dissipantur.
1 Mel. Et homo, qui pinguis est et crassas carnes habet, si mel saepe comederit, tabem in eo parat. Qui autem macer et aridus est, si coctum, ab eo laeditur. Quod si quis favum cum cera manducaverit, melancoliam in eo excitat, et illum ita laedit, et gravedinem in eo parat, et melancoliam in ipso crescere facit.
1 Zucker, cum adhuc crudum est, ita quod nondum ad ullum usum hominis factum est; tunc in aestate in sole, aut in hieme super ignitum lapidem exsiccet, et aridus est, si postea comedit aut bibit eum, refocillat. Et qui in cerebro aut in pectore dolet, et ita conclusus est, quod se purgare non potest, et excreare non potest, si comedit aut bibit, cerebrum illius purgat, et pectori eius solutionem purgationis facit.
1 Lac vaccarum et caprarum et ovium, ac omne in hieme sanabilius est quam in aestate, quia tunc varietas succorum in hieme in se non extrahit, sicut in aestate facit. Qui autem in aestate lac comedunt, si sani sunt, eos aliquantum laedit; si autem infirmi et debiles sunt, modicum de lacte comedant. Si tamen sani homines in hieme lac comedere volunt, accipiant radicem eyter neszeln, et eam hab5624.117 exsiccent et arefaciant, et in lac ponant et comedant, quia mali humores, qui in lacte sunt, per urticam compescuntur.
2 Si autem infirmi et debiles in hyeme lac desiderant, illud coquant, et urticam arefactam imponant. In aestate autem non valet ut urtica in lac ponatur, quoniam ipsa tunc humores et succos ac viriditatem in se habet; et si tunc hoc modo in lac poneretur, lac de novo succo eius laederetur.
1 Butyrum vaccarum melius et sanabilius est quam butyrum ovium aut caprarum. Et homo qui dunphig, aut qui hustet, aut qui in corpore aridus est, butyrum comedat, et eum interius sanat et refocillat, id est labet, qui infirmus et aridus est. Et sano homini aut qui moderatas carnes in corpore habet, butyrum illis bonum et sanum est ad comedendum. Si autem pingues carnes corporis habet, moderate comedat, ne infirmae carnes eius plus ingrossentur.
1 Sal valde calidum est, et aliquantum humidus, et ad multos usus hominis utile est. Sed si quis homo cibos absque sale comedit, eum tepidum interius facit; sed si eum moderate temperatum cum sale comedit, eum confortat et sanat. Qui autem nimis salsum cibum comedit, eum interius aridum facit et laedit, et tunc [sal super pulmonem ut arena cadit et pulmonem] siccat, quia pulmo humiditatem quaerit, et pulmonem laedit et demphet [opprimit ed.]; et si tunc etiam super iecor cadit, illud etiam aliquantum laedit, quamvis iecor forte sit et quamvis sal exsuperet.
2 Unde omnis cibus hab5624.118 ita saliri debet, ut cibus saporem plus habeat, quam sal in eo sentiatur. Sal autem super ignem assus sanabilior est, quam sal crudus, quia humiditas quae in eo fuit exsiccata est; et si homo eum in pane aut cum quolibet cibo moderate comedit, bonum et sanum ei est.
3 [Sal est quasi sanguis, et quasi flos aquarum est, et ideo moderate utenti vires tribuit, immoderate vero utenti velut inundatio et velut procella est add. ed.]
4 Lucidus vero sal maiorem calorem habet quam aliud sal, et etiam quamdam humiditatem habet, et [utilis est] ad usum hominis et ad omnia medicamenta, ita ut si eis modicum quid ex ipso additur, tanto meliora sunt, et ita pretiosior etiam alio sale, sicut pigmenta alias herbas praecellunt. Et si homo de sale isto modicum cum aliquo cibo aut cum pane comedit, et non absque alio condimento, tunc eum confortat et sanat, ac pulmonem eius iuvat.
5 Si autem immoderate et sine temperamento eum comedit pulmonem illius in ipso welhet, et [debilitat ed.] et laedit. [Nam de fortissima vi humiditatis aquarum et terrae sudat, ideoque moderate utenti bono calore et bonis viribus suis vires tribuit, immoderate autem utentem sicut repentinus fluctus evertit. Add. ed.]. Quod autem homo multam sitim patitur, cum plurimum sal comedit, hoc ideo est, quia sal pulmonem eius siccat et bonos humores in eo arefacit, et tunc pulmo et humores humiditatem requirunt, et sic homo sitit.
6 Quod si homo ille tunc multum de vino bibit, ut sitim in se exstinguat, insaniam in se ducit, cum vinum supra modum bibit [quemadmodum Lot fecit. Add. ed.] Unde salubrius et sanabilius homini est, ut aquam post sitim bibat quam vinum, ut sitim in se exstinguat.
1 Acetum vini est, et valet ad omnes cibos, ita quod cibis hoc modo addatur, quod eis sapor non auferatur, sed ad modicum aceti in eis intelligatur, et sic acetum cum modico cibo sumptum foeditatem in homine purgat, et humores in eo minuit, et rectum iter cibus in eo facit. Si autem tantum aceti ad cibum additur, quod sapor aceti saporem cibi superat, ita quod cibus ille magis secundum acetum quam secundum cibi saporem, tunc sic comedentem laedit, quia calor eius cibum in homine altera vice coquit, et ita eum durum facit, quod digeri vix poterit.
2 Quod si aliquis homo fractas orfime in corpore suo habet, eszigkalp, quod in aceto iacet, accipiat, et acetum premat, velut caseus premitur, et ita siccari permittat et in pulverem redigat, et in orfime, quae fractae sunt, de pulvere isto ponat, et siccabuntur et sanabuntur. Si autem orfime diruptae non fuerint, tunc idem kalp cum succo suo desuper striche, et illud etiam super eas pone, et pannum desuper liga, et virswindet.
3 Acetum autem de cervisia factum tam bonum non est, velut si a vino factum esset, et etiam tepidum et debile est, et in homine facile fiber parat, et stomachum eius facile indurat, et ideo comedenti parum valet.
1 Qui meranden facere vult, panem tenuem in scissura in vinum aut cervisiam, aut in aquam incidat, et liquor ille ipsum panem sufficienter pertranseat, et sic comedat, quia panis, hoc modo mollis effectus, tanto suavior et facilius digeri potest. Nam si quis panem tantum intingit et mox ita comedit, antequam humiditate liquorum illorum perfundatur, eum interius gravat et constringit, nec faciliter digeri potest.
2 Sed meranda vini fortis est, et hominem interius aliquantum aridum facit, nec homini multum prodest, etiamsi ei non multum oberit. Meranda autem cervislae salubrior, quam vini, quia succus panis succo cervisiae sibi fere cognato coniungitur et hominem interius aridum non facit, etiam sibi non multum prodest.
3 Sed meranda aquae salubrior est quam cervisiae, quia illa in stomacho suavis et levis est, et suaviter et leviter digeri potest, velut mollis cibus, qui faciliter et absque laesione per hominem transit. Et homini qui calidum et fortem stomachum habet frequens meranda non prodest, quia calorem stomachi eius infrigidat et aridum facit.
4 Sed et homini qui frigidum stomachum habet meranda non multum prodest, quia stomachus eius tanto plus ab illa infrigidatur et aliquantulum induratur. Illis quoque, qui infirmum et tenuem stomachum habent, meranda non multum prodest, quia eum aliquantum gravat; sed tamen slim ab eo aufert et minuit.
1 Quaelibet ova magis frigida quam calida sunt et potenter violare possunt. Ad comedendum nociva sunt, quia tenacia sunt et limosa, id est slimechte, et fere ut venenum. Nec homo ea comedat, quia si quis ea comederit, orfime et malus vermis, qui hominem comedit, in eo faciliter crescerent. Sed ova gallinarum, quae domesticae sunt, comedi possunt, sed tamen moderate, quia debilibus visceribus hominis ita nociva sunt, velut intemperata farina et non cocta, quia eis ut seick adhaerens et sliri ac putredinem in stomacho eius parant.
2 Sed homo, qui sana viscera habet, ea quidem superare poterit, si illa comederit; sed tamen moderate comedat, quia ab eis facile infirmabitur. Et etiam sano homini magis mollia ova, quam dura quae eum in stomacho dolere faciunt, infirmo autem nec mollia nec dura ad comedendum valent. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquae modicum de vino infundat, et in patella fervere faciat, et tunc ova in eadem aqua confringat, et testas abiiciat, et sic ea coquat, et cocta comedat, et eum non laedunt, quia venenum et putredo quae in eis est per ignem excoquitur. Ovum autem ad ignem assum cum testa melius et salubrius est ad comedendum quam ovum aqua cum testa coctum, quia ignis putredinem quae in eis est per testam extrahit, aqua vero putredinem ab eis non aufert, quia testa desuper est.
3 Et vitellus ovi salubrior est ad comedendum, quam albugo eius, et etiam vitellus, moderate durus, salubrior est ad cibum quam penitus mollis. Sed si quis homo crudum ovum comederit, eum valde laedit, quia putredinem in eo generat. Ova autem anseris simplicia ad comedendum nociva sunt, nisi ab aliquo quolibet cibo coquantur.
4 Sed et ova anetae ad comedendum mala sunt et hominem laedunt, sed tamen salubriora et meliora quam caro eius, quia tota fetidas quae in aneta est in carne ipsius remanet, et in ova plene non transit.
1 Pix valde calida est, et in vasis in quibus potus est, sanabilis est. Si maden hominem comedunt, super locum ulceris picem pone, et vermes illos sibi attrahit, ita quod extrahere et abradere potest; et eis ablatis, iterum picem desuper pone, et hoc tam diu fac, dum omnes auferantur. Sed postquam caro illa purgata de vermibus fuit, ipsum locum baumoleo et aliis bonis unguentis inunge, et sanabitur.
1 Hartz est tepidum; et vas in quo positum est, non est sanum, quia caput fatigat et dum in capite parat.
1 Sulfur calidum est, et in ustione velut in coctura malos humores sibi attrahit, et ad medicamenta non valet, nisi si alicui virgibnisse aut zauber parantur, aut si alicui fantasmata sunt, si ibi sulfur incenditur, fumus eius tam fortis, quod illi omnia debilitant, ita quod tanto minus laesiones hominibus inferunt, velut ubi duo nequam sodales sunt, alter alterum dedignando superat.
1 Vigbona frigida est. Et qui in visceribus dolet, ita ut quasi intumescat, vigbonam in farinam redigat, et hab5624.122 huic modicum panis in pulverem redacti addat, et modicum seminis feniculi, seu modicum de succo levistici, et ita cum aqua cibum velut coquat, et aliquantulum comedat, et hoc saepe faciat, et infirma viscera sanat.
1 Kicher calida et suavis existit, et levis et suavis ad comedendum, nec malos humores comedenti auget. Qui autem febres habet, kicher super vivos carbones asset et comedat, et sanabitur.
1 Wisela frigida et etiam sicca, et in comedendo febres excitat, et stomachum infrigidat, et medicinae non multum convenit.
1 Wichim frigida est, nec homini ad comedendum valet, sed pecoribus non multum nocet. Si autem caro hominis inter cutem et carnem ebullit, velut ibi impetigo [verruca ed.] nascitur, wichim accipiatur et in aqua coquatur, et ita calida super eumdem locum ponatur, et exsurgens impetigo evanescit quae de pravis humoribus ibi coagulari coepit.
1 Milium frigidum est, nec utile ad comedendum, quia nec sanguinem, nec carnem in homine auget, nec vires ei tribuit, sed tumidum ventrem eius implet et famem minuit, quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit, et stomachum tepidum parat [et tardum add. ed.], et humoribus qui in homine sunt, procellam incutit, et fere est ut inutilis campestris herba, nec ad comedendum homini sana.
2 Sed et qui in pulmone dolet, milium super ignito lapide calefactum pulverizet, et huic bis tantum de pulvere scolopendriae addat, et eum cum buccella panis tam ieiunus quam pransus saepe comedat, et sanabitur.
1 Semen Lini calidum est, et ad comedendum non valet. Sed qui in latere dolet, semen lini in aqua coquat, et lineum pannum in aqua illa calida intingat, et absque semine illo eumdem pannum super latus suum saepe ponat, et dolor ille aliquantum [quamvis ed.] gravis modice attenuatur et remittitur. Item qui in latere dolet, semen lini accipiat et modicum minus gummi de Persico, ita quod semen lini quarta parte excedat gummi, et in sartagine gemeyner glut [ut gluten ed.] coquat; deinde viscum piri in mortario ad succum terat, ita ut de succo isto plus sit quam gummi praedicti, et succum istum, et medullam cervi maioris ponderis quam praefatum gummi aut quam succus piri sit, in sartaginem ad semen lini et ad gummi ponat, et iterum fervere faciat.
2 Quod si medullam cervi non habuerit, sepum iuvenis tauri addat eodem modo, ut medulla cervi esse deberet. Quo facto, haec per pannum sibula ubique perforatum colet, et in novum fictile vas ceratum fundat, et in latere ubi dolet ad ignem cum illo saepe perungat. Et qui alicubi in corpore suo ab igne ustus est, semen lini in aqua fortiter coquat, et lineum pannum aquae intingat, et calidum super locum illum ubi ustus est ponat, et ustionem extrahit.
1 Balsamita plus calida quam frigida est. Si autem multis et diversis cogitationibus scientia et sensus cuiuspiam evacuantur, ita quod ille in amentiam vertitur, balsamitam accipiat, et ter tantum feniculi, et in aqua simul coquat, et abiectis herbulis, eamdem aquam infrigidatam frequenter bibat. Homo idem aridos cibos devitet, bonos autem et delicatos comedat, qui ei succum in sanguinem [bonum sanguinem ed.] subministrant. Sed et pultes simila, aut butyro aut sagimine, non autem oleo factas comedat, quia cerebrum replens oleum flecma attraheret; et vinum non bibat, quia dissipatos humores in eo magis dissiparet; sed nec aquam simplicem bibat, quia sensus ipsius in maiorem inanitatem deduceret. Per triduum [praedictum ed.] autem potum et cervisiam bibat, caput suum pileo aut viltro [filtro ed.] de pura lana facto cooperiat, ut cerebrum leniter et paulatim incalescat.
2 Et homo qui venenum comederit aut biberit, mox balsamitam, rutham et pandoniam aequali pondere accipiat, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et deinde de succo etiam purgatorio bis tantum sumat nec minus istorum, et praedicto succo addat, et simul commisceat, et per pannum colet, et ieiunus bibat; et cum illud bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si tunc frigus habuerit, periculosum ei erit.
3 Et postquam illud biberit, mox etiam potum ex melle confectum bibat, et aut venenum quod sumpsit per nauseam evomet, aut per eum per posteriora transit, et liberabitur.
4 Qui autem multos pediculos habet, balsamitam cum arvina tundat, et haec simul commisceat, et deinde cum illa circa collum suum et assellis suis se perungat, et pediculi morientur. Et sicut balsamita veneno resistit, sic etiam pediculis contraria est.
5 Sed et homo in quo lepra crescere incipit, balsamitam in aqua coquat, et satis sagiminis addat, et sic cibum paret, et eum saepe comedat, et lepram ab eo fugat. Qui autem tertianam febrem patitur, balsamitam accipiat, et maiorem hufflatichen, aequali pondere, et ter tantum de raphano ut istorum duorum est, et haec in vino coquat, et per pannum colet; garlofel sumat bis tantum et zinzebri tertiam partem ut istorum duorum est, et haec in pulverem redigat, et ex his, cum praedicto vino quod per pannum colavit, purum potum faciat, et illo in ipsa accessione atque sequentibus novem diebus utatur, ut plenius iuvetur.
1 Stutgras quae minora sunt frigida in natura sua et debilia sunt, et infirmos humores in debilibus nominibus parant, et melancoliam augent, et gravia sunt ad digerendum, et contraria homini ad comedendum, quia viriditas eorum mala est.
1 Stur magis frigida quam calida est, et eam comedenti non multum prodest nec multum obest. Per se autem nullas vires habet, et quia sic inutilis est, aliis quibuscunque herbis addita, quosdam inutiles humores expellere interdum iuvat.
1 (Vide infra cap. 91, col. 1165, quod, paucis mutatis, idem est, ubi etiam inter varias lactucae species locum opportuniorem obtinet. Nonnulla quae in cap. 91 deerant ex cap. 198 supplemus.)
1 Gerla calida et sicca existit, et moderate comesta, nec multum iuvat nec laedit, sed si quis ex ea multum comederet, calor et siccitas eius febres in illo excitaret, et viscera ipsius laederet. Et qui infirmam cutem in facie habet, ita quod facile dehiscit, gerlam accipiat et in mortario tundat, et tritae oleum addat; et sic ad noctem, cum in lecto se collocat, faciem suam inungat, et hoc faciat dum sanetur.
1 Pastinaca frigida est, et est refectio hominis, nec ei ad sanitatem multum prodest, nec ei obest; sed comesta, ventrem hominis tantum implet.
1 Borith calida et humida est. Homo qui in oculis caligat, rubeum pannum de serico accipiat, et borith confringens, desuper illiniat, et ad noctem super oculos suos illinitum ita ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Quod si de eadem unctione oculos quispiam interius tetigerit, non eos nocebit.
2 Si enim albus vel viridis color in eodem serico esset, in illo succus borith accipiat, et super viltrum [filtrum ed.] eas liniat, et totum collum suum, et super occiput, et usque ad aures suas, non autem super aures, ponat, et liget, et hoc saepe faciat, et tinnitus aurium cessabit. Et si quis in pectore dumphet, borith in vino aliquantulum compescat, quamvis modice, quia pravos humores qui pulmonem laedunt, fugat. [Sed et qui interius in corpore per ulcera viscerum dolet, suppl. ex ed.] furfures tritici tollat, et in patella cum borith calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omniventri et umbilico suo circumponat, et curabitur.
1 [Vide cap. 25, col. 1140, quod hic verbatim iterum ponitur.]
1 Semperviva frigida est, et non est utilis homini ad comedendum, quia pinguis naturae est. Nam si quis surdus in auribus est, ita quod auditu caret, lac feminae tollat quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium suum genuit, et modicum de succo sempervivae lacti huic addat, et in aurem suam aut tres aut quatuor guttas de eodem modice mitti faciat, et hoc fieri semper permittat, et auditum recipiet.
1 (Idem est cum capitulo 43, col. 1146, sub rubrica DE STICHWURTZ.
1 Polypodium calidum et siccum est. Homo autem, qui in visceribus dolet, si macer est et si non multum infirmatur, polypodium accipiat, et secundum eius tertiam partem salviam ei addat, et in pulverem redigat, et pulverem istum comedat, et malos humores minuit. Quod si idem homo multum infirmatur, vinum, melle addito, ad ignem coquat, et per pannum colatum infrigidari sinat et praedictum pulverem immittat, et bibat.
2 Homo autem, qui in visceribus sanus est et qui pingues carnes corporis habet, nec pulverem istum comedat, nec potum bibat, ne sani humores in eo debilitentur.
1 Vehedistel frigiditatem, quae de rore est, in se habet, et valde utilis est. Si quis a stechen [stechedo ed.] in corde, seu in aliquo alio membrorum suorum dolet, Vehedistel accipiat, et modicum minus orechter salben, et hoc in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur, sic bibat, et melius habebit.
1 Ficaria frigida est et humida. Homo autem qui ardentes febres patitur, ficariam et bis tantum de basilisca in puro vino coquat, et infrigidari permittat, et per singulos dies ieiunus ex hoc vino bibat, et ad noctem cum se collocat ad lectum, et sic faciat dum sanetur.
1 Weyt frigida est, et idem frigus acutissimum est. Homo qui in corpore suo a qualibet paralysi, cuiuscunque fortitudinis sit, fatigatur, weyt in aqua fortiter coquat, et per pannum colet, herba abiecta: deinde arvinam vulturis, et secundum medietatem eius sepum de cervo in praefatam aquam ponat, et simul coquat, et ex his unguentum faciat et saepius se inungat, et paralysis cessabit.
1 Hymelsloszel calida est, et omnem viriditatem suam ab acumine solis habet. Nam quaedam herbae praecipue de sole, quaedam autem de luna, quaedam vero de sole et de luna simul confortantur. Sed haec praecipue de virtute solis vires suas accipit. Unde et melancoliam in homine compescit. Melancolia enim, cum in homine surgit, eum tristem et in moribus suis turbulentum facit, et verba contra Deum proferre, quod aerei spiritus videntes, illi accurrunt, et suis suasionibus in amentiam illum multoties evertunt.
2 Unde idem homo hanc herbam super carnem, et ad cor suum ponat, quatenus ab illa incalescat, et aerei spiritus, qui eum fatigant, virtutem eiusdem herbae quam a sole accipit, dedignantes, ipsum hominem fatigare cessabunt.
3 Sed et homo qui malis humoribus in capite ita opprimitur quod sensu suo interdum vacuatur, eamdem herbam accipiat, et in vertice, crinibus abrasis, ponat; et ligamine liget, similiter et super pectus ponat, nec in triduo eam auferat, et ad sensus suos reducitur. Qui autem per totum corpus suum a paralysi fatigatur, eamdem herbam in poculum suum ponat, ut inde saporem habeat, et frequenter bibat, et curabitur.
1 Maior hufflatta frigida et humida, et ob hoc fortiter crescit. In ipso autem acumine et in frigiditate sua pravos humores extrahit, cum ulceribus superponitur. Si quis etiam scrofulas in corpore suo habet, antequam rumpantur, eamdem herbam iuxta caudam abrumpat secundum latitudinem scrofularum, et caetera abiiciat, et super partem illam quam retinuit mel liniat, et sic per tres dies et noctes super scrofulas ponat; et postquam exsiccata fuerit, iterum recentem eodem modo superponat, et scrofulae minorari incipient.
2 Quarta autem die triticeam farinam cum melle temperet et commisceat, et ad latitudinem earumdem scrofularum conficiat, et eis ackeleiam primo superponat, et desuper mellicam massam farinae, et sic quotidie per novem dies faciat, et ultra, dum evanescant.
1 Minor hufflatta calida est. Et si quis homo de diversis cibis immoderate sumpserit, et iecor illius laeditur et indurescit, hic eamdem herbam et bis tantum de radice plantaginis, et mus quod est circa viscum piri quantum minoris hufflatta in modicas incisiones incidat. [Et incisiones istas subula, aut alio minuto instrumento perforet, et in foramina ista praedictum muesz infigat, et in purum vinum ponat. Sed ad pondus nummi accipiat tumorem qui aut in folio, aut in ramusculo nucis velut faba, aut velut pisa intumuit, et haec in praedictum vinum mittat; et tam pransus quam ieiunus, non coctum, sed tantum vino impositum bibat, et iecur curabitur. Add. ed.]
1 Asarum calidum existit et siccum, ac quasdam vires pigmentorum habet, quia viriditas eius suavis et utilis est, ita quod homo qui diu languet et cui caro deficit, cum ea calefactam aquam biberet [cum ea in aqua calefacta balneet, ed.], et aut in pulmento, aut cum carnibus, aut cum tortellis coctum saepe comedat, et multum ei proderit, quia bonus succus eius hominem interius sanat [Quia---sanat des. in ed.]. Et si quis lixiviam cum ea facit, et tunc caput cum illa frequenter lavat, infirmitates bonis viribus suis de capite illius fugat, et prohibet ne infirmetur. Sed et cui mali humores caput velut fumus fatigant, ita quod etiam aures eius quemadmodum sonus aquarum tinniunt, Asarum in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidum capiti suo circumponat, et eadem herba fumum, qui in capite illius est per bonas vires suas minuit, et auditum in auribus eius aperit.
2 Homo quoque qui in pectore et circa pectus dolet, vel interius ulcera habet, Asarum coctum et calidum in balneo pectori suo circumponat, et suavi virtute illius cum suavitate aquae temperata [Et---temper. desunt in ed.] melius habebit. Quod si etiam homo quolibet dolore in pulmone dolet, scilicet cum primum in pulmone dolere incipit [Scilicet---incipit des. in ed.], ita quod etiam idem dolor omnem dolorem gutturi cui raucitatem vocis auffert, subministrat, asarum accipiat, et modicum plus de basilia, et etiam plus de humeln quam basiliae sit, et herbas illas in olla tertia parte excedat, et coctas per pannum colet, deinde nucem muscatam accipiat ad pondus quod habere poterit, et galgan ad tertiam partem nucis muscatae, et de visco piri bis tantum ut nucis muscatae, et hoc in pulverem redigat, et pulverem istum cum optimo vino in nova olla coquat, ita quod vinum pulverem istum tertia parte in olla praecellat.
3 Quod cum fecerit, denuo eumdem pulverem cum eodem vino, modico melle addito, faciat denuo in olla effervere, et herbam cum praedictis herbulis coctam vino huic addat, ita ut bis tantum vini huius sit quantum aquae illius, et sic istud ante cibum modice bibat, post cibum autem quantum vino addito bibere voluerit [quantum uno halitu bibere potest, ed.], primum ignito calybe calefaciat et bibat [Reliqua desunt in ed.]: calor enim asari putredinem pulmonis aufert, et frigiditas basiliae pulmonem impinguat, et eum tristem facit; frigiditas quoque humeln pulmonem purgat, et haec in calefacta aqua temperantur, ut supradictum est.
4 Sed et calor nucis muscatae et calor galgan cum frigiditate visci piri temperantur, et cum alterato calore vini et cum alterato calore igniti calybis roborantur, pulmonem retinuit, ne aut in ullum defectum nec in ullam pinguedinem evadat, sed ut iustam moderationem in se retineat, cum haec omnia simul temperantur, ut praedictum est.
1 Hirceswurtz acutum calorem habet, et etiam humida est, et ideo acumine suo, et frigiditate, et humiditate sua mala quae et ab iniusto calore et a frigore, et ab humiditate in paralysi surgunt, compescit,
1 Scampina [Scamphonia ed.] acutum et acerbum et inutile frigus in se habet, et ad quamlibet destructionem laborat, et naturam inutilium herbarum habet [Et naturam---habet des. in ed.]. Nam cum medici potiones, quas dare solent, accelerare et veloces facere volunt, Scampinam illis addunt, et inutili frigore et natura sua tam sanos quam infirmos humores ab homine expellit. Si quis autem simplicem et non temperatam homini, seu ad comedendum, seu ad bibendum tradiderit, illum in visceribus interius scindit, et tam vitales quam mortales humores ab eo educit, et eum in destructionem corporis mittit [Et tam vitales---mittit des. in ed].
1 Nimphya frigida est, et inculta, et velut inutilis herba est, nec multum proderit, nec multum oberit.
1 Catzenzagel nec perfectum calorem nec perfectum frigus in se habet; in utroque tepida est, ac de pravis humoribus terrae nascitur, et comedenti eam homini nullam virtutem confert. Sed tamen si quis illam hoc modo paraverit quod muscae ex ea gustent, ipsas et torpore et pravis humoribus suis mortificat.
1 Zugelnich calida est et libidinem in homine excitat. Nam vires eius et leprae et paralysi aliquantum valerent, nisi quod calor eiusdem herbulae, qui libidinem homini infert, easdem vires deprimit, ita quod contra haec non multum valet.
1 Psaffo temperatum frigus habet, et utilis est, atque in debili calore eius crescit. Quod si succus ipsius unguentis aut potionibus additur, eas utiliores reddit.
1 Herba in qua rifelbere crescunt, nec valentem calorem nec valens frigus in se habet, sed et corpori non multum convenit. Fructus autem eius frigidus est, sed tamen quamdam cognationem sanguinis habet, quia de aere illo crescit, qui sanguinem nutrit, unde et menstrua provocat. Homini vero, qui eumdem fructum comedit, nec multum prodest, nec multum obest.
1 Merlinsen frigida existit, nec per se valentes vires habet, nisi aliis virtuosis addatur; et si illis addatur, inutiles humores in homine minuit.
1 Herba, in qua dudelkolbe nascitur, plus frigida est quam calida, nec medicinae hominis convenit, quia succus eius pinguls et limosus est.
1 Hartenauwe frigidus est, et pecoribus in pastu valet; medicinae autem non multum convenit, quia inculta et neglecta est herbula.
1 Thymus calidus et siccus est. [Videtur aliquid deesse. Quae sequuntur usque ad verba putredinem eiusdem leprae minuit omittit ed. In reliquis etiam multum variat.] Et si quis bonas herbas et condimenta addat, et calore ac fortitudine sua putredinem eiusdem doloris aufert. Nam si aliis herbis et condimentis non condiretur, eadem ulcera fortitudine sua perforaret, nec ea sanaret, si desuper poneretur.
2 Sed et qui lepram in se habet, eamdem herbam aliis bonis herbis et pigmentis condiat, et sic lepram inungat, et calore et fortitudine sua putredinem eiusdem leprae minuit, lepra cuiuscunque generis sit. Thymum cum terra radicum eius accipiat, et igne fervere faciat, et per haec assum balneum sibi paret, et etiam thymum cum sibi adhaerente terra in caldario cum aqua coquat, et hoc modo sibi balneum faciat, et hoc saepe utatur, et calor et siccitas eiusdem herbae cum sicca terra ignita, ut praefatum est, pravos humores minuit, aut Deo non placebit.
3 Sed si quis a paralysi et a stechedo fatigatur, et a peste illa, quae membra hominis ita fatigat, quasi corrodantur et comedantur, accipiat salviam et bis tantum esulae, et ter tantum thymi ut esulae est, et in aqua coquat, et tunc eis hirczinum sepum addat, et bis tantum veteris arvinae, et sic unguentum faciat, et se iuxta ignem cum eo ubi dolet perungat, et calor salviae et calor esulae cum thymi, et cum a suavitate calefactae aquae temperati addito, etiam calore hircini sepi et calore veteris arvinae iniuste calidos et iniuste frigidos humorum praedictorum dolores minuunt.
4 Et idem unguentum pediculos in homine mortificat, cum illo si inungitur. [Reliqua desunt in edit.] Si sanguis et aqua in oculis homini, aut prae senectute aut prae aliqua infirmitate, supra modum attenuantur, vadat ad viride gramen, et illud tam diu inspiciat, dum oculi eius velut lacrymando madefiant, quia viriditas graminis illius hoc quod in oculis illius turbidum est aufert, et eos puros et lucidos facit
1 Herba aloen calida est. Homo autem qui gravia ulcera, id est scabies, in corpore habet, herbam istam accipiat, et ei aliquas incisiones sibula et alio minuto instrumento perforet, et in foramina ista praedictum mus infigat, et in purum vinum ponat; sed et ad pondus nummi accipiat tumorem illum qui aut in folio, aut in ramusculo nucis, velut faba aut velut pisa intumet, et hoc in praedictum ramum mittat, et tam pransus quam ieiunus, non coctum, sed cum vino impositum bibat, et iecor curabitur [Haec non concordant cum initio capituli. Vide supra cap. 211, De Hufflata minori.].
1 Plionia frigida est. Homo autem qui a gutta paralysis frequenter fatigatur, seu concutitur, radicem plioniae modice tundat et vino imponat, ut inde saporem habeat, et ad noctem, cum se collocat, bibat, et melius habebit.
1 Rasela repentinum calorem habet. Et si vermes aut carnem hominis vel pecoris comedunt, succo razelae sal immittat, et loco illi ubi vermes carnes laedunt, imponat, et eas omnino mortificat.
1 Dorth calida est. Si quis autem profundam et pravam scabiem in capite habet, dorth in pulverem redigat, et veteri arvinae commisceat, et scabiem saepe ungat, et putredinem illius minuit.
1 Cardo calida est. Sed homo qui venenum comederit aut biberit, caput cardi, et radicem, et folia pulverizet, et pulverem istum aut in cibo aut in potu sumat, et venenum ab eo expellit. Et si quis uzslecht in corpore suo habet, eumdem pulverem recenti arvinae commisceat, et cum illo se ungat, et sanabitur.
1 Ebulus frigidus et humidus est, et naturae hominis contrarius, ita ut si homo aliquis eum comederit, periculosum esset illi. Sed si alicuius hominis caput sonum velut torrens aqua reddiderit, capiti illius ita frigidum circumponatur, et melius habebit. Et si aliquis homo in digitis aut in pedibus suis scabiosos ungues habet, fructus qui in ebulo nascuntur frequenter superponat, et liget, et ungues aut purgabuntur aut eradicabuntur, et sic alii renascentur.
1 Basilisca frigida est. Homo autem qui lingua sua paralysim habet, quod loqui non potest, basiliscam sub linguam suam ponat, et verba recipiet. Sed et qui fortes febres, aut tertianas, aut quartanas habet, basiliscam in vino coquat, melle addito, et colet, et ieiunus et pransus, et ad noctem saepe bibat, et febres in eo cessabunt.



>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, PRAEFATIO
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik